{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 213","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/213.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"(prout allegatur a Majolo, Dier Caenic. Tom. I. Colloq. XXIII. p. m. 426.) pluviam aliquando contigisse ranarum quoque inchoatarum, quae ANTHERIATES Indos in alium lo cum migrare compulerit, quod idem fatum de ABDERITIS Justin. L. XV. c. 2. memoriae pro didit. Accedat autem nostrorum temporum vel curiosissimus observator, qui asseverare audeat, se in pulvere conspicatum fuisse vel u nam semiformatam ranam, sive statuantur illae cum pluvia delabi, sive ex pulvere pluvia macerato generari? Immo, si tales de coelo cadunt, cur in sola terrae superficie, cur non super tecta aedium plana, cur non in illorum colliciis ve canalibus aut perfectae, aut imperfectae, aut in tegrae, aut per vim lapsus, in ea corporum molli tie contritae usquam videntur? Verisimile est fictitios hujusmodi ranarum imbres ab Ethni cis quibusdam Scriptoribus, occasione plagae ra narum Aegyptiacae, qua de nonnihil ex traditione perceperant, assuto fabularum centone, posteris obtrusos fuisse, Sie haben darvon laͤuten hoͤren. Nam alibi Majolus, ejusdem scilicet Tom Colloq. IX. p. m. 199. ex Varrone & Plinio meimo rat, in GALLIAE quadam civitate incolas ranarum multitudine fugatas: Et Tom. V. Calloq. I. p. m. 21. Heraclitem Lemnium apud Athenaeum nartare scribit: In Paeonia & Dardania tantan vim tanarum coelitus delapsam, ut publicas vias privatasque domos implerent; primis autem diebus incolas passim eas occidisse, aedibus occlusis aliquantisper patienter eam molestiam pertulisse, sed, cum nihil proficerent, domesti eaque supellex iis tota obtegeretur, ac cum cibariis elixas assatasque ranas offenderent, aqua rum erepta commoditate, & quia coacervatis il lis non erat pedem ubi promoverent, mortuarum odore ad extremum vexatos, patriam de Quid melius hocce figmento cum seruisse. Aegyptiaca ranarum plagà quadrat? Videantur quoque, quae de eadem ranarum pluvia ex Eustathio de Chersoneso, & Diodoro affert Ludov. Coe lius Rhodig. antique lect. L. XXIV. c. 3. (conferAnnVII. & VIII. Obs. LXXIX. Ephemer. curios. Nec novum est scriptores Gentilium subire vi cem Mimorum biblicorum, quum eadem hinc inde de Diluvio confinxerint. Plus quam lyn cei quoque fuerint, necesse est, qui cum Aeliani lib. II. c. 50. oculis se spectasse putant ranas, qua rum pars, quae ad caput pertinet, repebat quidem, sed binis tantum pedibus acta, dum alter: nondum confirmata, concretioni limosi humo tis similis, traheretur. Eodem scilicet modo elmontius mures è vestibus detritis & lignis na vium putridis productos, hosque ultimos di midia sui parte adhuc ligneos vidit. Interim Crocodilos fuisse, non ranas, quos miraculo divino super Aegyptum adscivit Moses, nonnulli Rabbinorum somniant, explosi suo merito a vito celeberrimo Joh. Clerico Comment. in Penta DE RANA. tevch. Tom. II. p. 40. argutnentis Bocharti Hiero.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 212.9","label":"IN PARTE SUPERIORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/212.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/212.9"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 214.1-4","label":"214.1 to 214.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/214.1"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}