{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 24-2","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 24-2","ref":"24-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/24-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/24-2.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Decurrebat autem inter venam sine pari, quae Graecis ἄζυγος dicitur (e) arteriam aortam seu magnam (b) & ex parte oesophagum, ita quidem ut inferna sui sede vena azygos, superna vero oesophagus ipsi superimpositus fuerit, vena sine pari a latere dextro, a sinistro vero arteriae aortae trunco semper accumbente. A qua arteria aeque ac vena hinc inde surculi certis in distantiis hunc ductum supergressae ad latera excur rebant, quorum alii venae (1234) alii vero atteriae intercostales (5678) ab Anatomicis vocantur. Praeterea in loco, ubi alias bifur catus est, & aorta è corde exurgens, hicque in figura abscissa (cc) ipsi superincumbis, nimirum inter quartam & sextam dorsi verte bram, mirum in modum ampliabatur, ut duplo major & capacior, quam aliis in locis conspiceretur. Porro inferna sui parte dex trorsum magis reflectebatur, (si situm arteriae magnae, non vero spinae dorsi spectes, huic enim immediate incumbit) ubi vero ad exortum venae ἀζύγυ pervenit, oblique & sinistror sum versus superiora pergebat, sub oesophago absconditus latens, cui etiam mediantibus fi brillis tenuissimis arctè adhaerebat. Deinde a corpore vertebrarum dorsi magis deflectens & oesophagum quoque deserens ad arteriam ca rotidem sinistram, ubi illa cum subclavia ejus dem lateris è trunco aortae ascendentis exoritur, properabat; postquam eo pervenerat, in sacculum satis capacem & transverso pollice longum ampliabatur, qui aliud quasi recepta culum & quidem superius constituebat: ab hujus sede inferiore propullulabat ramus satis insignis arteriae carotidi sinistrae mediantibus fibrillis arctè adhaerens, qui post aliquam ac superiora inflexionem rursus descendebat, at que supernae receptaculi parti inserebatur, suc decursu circulum quendam (yy) satis accura te describens. Cui circulo in multis conve nit cum illo rorifero, qui a Bilsio primo de monstratus tantopere depraedieatur, de que vid. cap. 1. §. 8 Insertionem ductus thoracici in venam subclaviam sinistram (ff) duplicem (fig. I. 22. & fig. 3. c.) in hoc subjecto reperi mus, ostiolis juxta se invicem positis (fig. 4 6b) eo praecise in loco, ubi vena subclavia & jugularis interna mutuos in amplexus ruunt Alterum ostiolum, quod superius non imme rito vocatur, & altero inferiore multo majus existit, statim a latere valvulae majoris (fig. 4. aa) positum erat, quae parietem intermedium jugularem inter & subclaviam format, imo sub eadem absconditum quasi latebat, & non nisi vena sursum sublata conspiciebatur. Alterum vero ostiolum, quod inferius est atqu minus, a priori latitudine semidigiti minoris transversi distans in venae subclaviae parte ma gis inferiore & quasi in ejus limine situm ob tinuit. Utrique adstat valvula propria duplex seu bivalvis, illi, quae circa principium intestini coli conspicitur, quoad structuram non absimilis.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 23.10-2-11","label":"23.10 to 23.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/23.10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/23.10-2"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 25.1-3-5","label":"25.1 to 25.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.1-3"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}