{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 25.9-12","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 25.9-12","ref":"25.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.9.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Nollem tamen subscribere Oppiano, more Poëtarum heic sorte ludenti: nam animal perfectum, quale Rhinoceros, & quod tanti roboris est, ut & saepè ipsum Elephantum, cum quò capitales gerit inimicitias, prosternat atque vincat, aequivocè generari impossibile est: quod vix credibile videtur, donec de ipsius aequivocâ generatione certiora proferantur, quod vix sperandum. Multa nos latent, quae propterea neganda non sunt Fateri equidem cogimur, pauca de Rhinocerotis generatione tradi ab Autoribus, qui siccô pede hanc praetereunt: quam tamen more aliorum animalium perfectorum univocè fieri nullum dubium est. Sic refert Jacobus Bontius, quendam urbis Bataviae in Insula Java Secretarium, nomine Dietericum semming, cum duobus sociis in proximâ sylva Rhinocerotem foeminam cum catulis vidisse. Vid. Happel. Rel. Cur. part 2 p. 745. Non tamen imus inficias, in quibusdam animalibus utrumque sexum deesse, quod Aristoteles etiam l. 1. H. A. c 3. & lib. 4. c. 11. docet: Hinc pulchrè Oppianus: Si certè crudi nascuntur in aequore Ponti Ostrea, quae ex sese sine matre & sanguine fiunt, & Cochlearum nexilis Imbellesque Apuae Ordo, Et queis testa ambit corpus munitque tenellum. Aut quae littoreis vivunt conchilia arenis. In genere insectorum & piscium sunt, quae omninô sexùs hoc discrimen alterutram in partem non habent: sic anguilla neque mas neque foemina est, neque prolem ex se aliquam potest procreare: sed qui eam capillamentis & lumbricis quaedam similia interdum annexa sibi gerentem vidisse ajunt, inconsideratè id asserunt, antequam advertant, quâ parte illa gerantur: neque enim aliquid eusmodi est, quod animal creet, nisi prius generarit ovum, quod in nulla anguilla visum est. Vid. Aristot. I. c. Sed haec incidenter. Elephas mas ut corporis quantitate, sic & aetate superat foeminam: praeterea longè facilius cicuratur & mansuescit, quam foemina, quae secundum H. Cardanum lib. 10. de subtil. p. 552. iracundior, saevior & robustior est masculo, licet corpore minor: haec quamvis fuerit jam mansuefacta, facilè tamen pristinam induit ferociam, & homini multò infestior est, quam masculus, praesertim quando catulum habet, quô tempore animosior est, quam mas, qui ignem cane pejus & angue fugit, quem foemina tunc non timet: extra hunc casum verò foeminas multò pavidiores esse maribus scribit Plinius IS C.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 25.5-8","label":"25.5 to 25.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.5"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/26"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}