{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 30","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/30.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Ce terum callosa ejus genua multo sunt duriora propiusque ad corneae ungulae solidita tem aliorum animalium accedunt. Alia singularia in Cameli pede Aristotele, observavit, quae tamen nos non invenimus Dicit eum fissum esse in partes duas ponè & in quatuor antè, interstitiaque cute quadam esse juncta, instar pedum anserinorum. Sed hoc in nostro non reperiebatur, cujus pes solum erat fissus in summitate, longitu dine quatuor vel quinque digitorum; haec que fissura non cute quadam connectebatur verum infra eam, cum non adeò esset profunda, pes erat solidus. Genuum CALLOSITATES numero sex erant, nimirum una in qualibet pedum vel crurum, anteriorum junctura, & quidem prima ma gisque elevata existebat, juxta eam partem quae proprie CUBITUM efficit: secunda vero & infima duarum anteriorum in junctura Ge nu, quae brachium repraesentat, conspiciebatur. Quilibet pes posterior similiter unam Callositatem in prima supremâque juncturâ quae antrorsum spectabat & verum Genu formabat. habebat. Aristoteles, qui nonnisi quatuor ex hisce CALLOSITATIBUS observavit, quas genua vocat, quique absque fundamento Autorem quendam antiquum, Herodotum, sex statuenterefutavit, addit quaedam magis insolita, Ca melum nempe nullibi nisi in his quatuor locis pedes suos flectere. Verum certum est, quod eosdem octo in locis flectat, more aliorum quadrupedum; quodque solum duo flexus, locum calcaneorum in pedibus poste rioribus supplentes, non habeant callositates. Callositatibus hisce, ad eorum substan tiam examinandam (quae inter carnem, pin guedinem & ligamentum medium tenebat, h. e. mediae substantiae erat) resectis, in quibusdam quantitatem puris spissioris reperie bamus; unde in eam, quam nonnulli Auto res fovent, descendebamus opinionem ac si Cameli arthritidi essent obnoxii, credentes forte nostrum Dromedarium hoc morbo fuisse infectum, qui se postmodum per suppurationem finiisset. Praeter has sex Callositates, septima quae dam, ceteris major, in imo pectoris deprehen debatur, STERNO, eminentiam quandam hic habenti, firmiter juncta. Octo pollices erat longa, sex lata & duos crassa. Eodem modô plurimum puris continebat, hancque partem aeque ac alios articulos & juncturas arthritide affici posse, judicabatur, quoniam, cum terram versus prostratus oneratur, pars haec totum corpus solum sustinet, ubi durities postmodum partem hanc obnoxiam facit infirmitati & calori, quae humores ad juncturas attrahunt, impediuntque, quo minus digeri aut dispergi queant.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 29.5-8","label":"29.5 to 29.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/29.5"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 31","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/31"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}