{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 55.5-7","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 55.5-7","ref":"55.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.5.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Si vero Olaus Magnus instar Historici scripserit, & si DEO i projoco non fit habendum id, quod dicit de 2 ungulis, quae sint ad finem cujusvis alca pedis, quod nempe solum illa, quae sit in la tete exteriore dextri pedis, sit ad curandam Eplepsiam apta: supponi omnino deberet lonse magis admiranda dislocatio; & dici o mnino posset, quod curatio hujus morbi, per simplicem contactum ungulae alcis facta, si ex illa annulus paretur, non sit magis insolita, nec incredibilis magis quam contorsio, quae in hoc pede concipi debet, quo nempe ungula (quae est in latere externô) auriculae admoveretur. Adeoque ad percipiendam Olai mentem probabile est, quod ipsius intentio fuerit deridere imaginariam virtutem hujus ungulae alcis, & quod in hâc re prudentissimè se gesserit. Cum enim nollet manisesse suam sententiam declarare, ceu opinio ni vulgari, quae extollit specifica remedia (inter quae ungula alces est celeberrima) contratiam: & haec ipsa non tam Medici (qui solent uti remediis certis, ceu instrumentis a ptis, ad efficiendas quasdam morborum cutationes) quam illi, qui vana sui jactatione & arrogantia gaudent, aestiment & in eadem forma pro febrifugis, antipleuriticis, antipodagricis & antipleuriticis vendirent, Magnus his Vir se ipsum explicat per iconem, quae notat & confutat illos, qui in errore suo decipi a mant absque offensione, aliis vero rectius sa pientibus mentem suam satis exponit. In proverbio enim est, quod oculi debeant cu buo fricari, si sint ulcerati, ad indicandum quod plane non attingi debeant. Intimavit i taque nobis ille, quod nulla plane sit in alces ungula, quae epilepsiam infallibiliter curet, virius, dum dicit, quod non nisi illa, quae ess in latere exteriore pedis, quam alce possit au liculae suae admovere, hoc possit efficere: si mul addendo hanc impossibilem circumstan tiam plurimis aliis, quarum Autores memi nerunt, & quae sunt difficilimae, absolutè ta men necessariae, (uti dictum est nobis) ad a tuendam hujus remedii energiam: v. g.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 55.1-4","label":"55.1 to 55.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.1"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 55.8-10","label":"55.8 to 55.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/55.8"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}