{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 83.5-2-8","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 83.5-2-8","ref":"83.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.5-2.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Sub infimum ventriculi lien affixus est, qui duplus & in duabus cuspidibus inaequalibus finit, quatum longissima 5. erat digitorum, color autem similis colori hepatis, saltem quod obscurior paulò esset & magis fuscus. Circa lienem quoque observatum est nonnihil intestino affixum, quod Pancreas fuisse dici posset, quoniam est glandulosum quasi, verùm magis erat nigrum, quam ipse Lien. Jecur omnem dextri lateris in ventre longitudinem occupat; Divisum id est in duos lobos; hinc dixerunt Autores Piscem illum duo habere jecinora. Longissimus istorum loborum viginti habuit digitos, alter verò octodetim; uterque non nisi quinque latus erat. Color erat rubicundus & secundum longitudinem & transversim quoque obscuris lineis radiabat. Fel in superiori parte majoris lobi in substantiam Parenchymatis inclusum, neque supra in vesiculâ quadam applicatum erat, sed color saltem ipsius viridis per tunicam hepatis apparebat; Lobi duo ponderabant quinque cum dimidiâ libras. Vesicula interius habebat quaedam quasi folia, ex suâ tunica composita. Fel quod continebat, plus aciditatis, quàm amaritudinis habere observatum est. Circa umbilicum pars quaedam interius conclusa duos circiter digitos longa & in fine acuminata, quam sexum discernere crediderunt, observata est; Haec amjam innotuit per duos istos mucrones, quos diximus, quosque nonnisi in maribus observari Autores confirmant. Aures, quarum quinque sunt in quovis latere, hoc inter alia commune habent, quòd ipsarum apertura, quae duorum circiter digitorum cum dimidio est, unâ penè vice interius se dilatet tantidem, quò in foramen aliquod aperturae aequale coarctetur. Quod verò speciale habent, tres intermediae majores sunt & intra per bronchia custoditae. Duae extremae paulò minores ea cumprimis quae à capite, est remotissima, hoc peculiare habent, ut aeves sint & sine curvaturis. Cor est absque Pericardio, Aorta verò membranâ cincta est Pericardii membranae simili, quae ita eam involvit, ut ipsi non sit juncta aut affixà sed circa eam fluctuet. Magnitudo cordis ut & figura referebat ovum gallinaceum. Ventriculus, quem habebat unicum, uti penes quaevis animalia non respirantia observatur, quinque habet valvulas, tres sigmoides ad Aortae & duas triglochines ad venae cavae ostium.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 83.1-2-4","label":"83.1 to 83.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.1-2"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 83.9","label":"NICULA, ACANTIAS, MUSTELUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/83.9"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}