{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quaedam 1.5.1.2.42-70","citation":"Michael Denis, Carmina quaedam 1.5.1.2.42-70","ref":"1.5.1.2.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.1.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.1.2.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.1.2.42.md","author":{"name":"Michael Denis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis"},"work":{"title":"Carmina quaedam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam","urn":null},"verse":true,"words":194,"text":"Me petit heu Natus, Natum vindicta Iehovae!\nNota mihi Nemesis scelerum iustissima vindex.\nHaec te, Nate! petet, violataque iura Parenti\nRestituet, vitamque tuam mea iura valebunt\nForsitan. Ah tanti non sunt mihi regna, thronusque!\nQuamquam etenim spernas Patris venerabile nomen,\nFraternamque necem statuas cumulare paterna,\nNon tamen hinc Natus mihi desinis esse! Loquuntur\nTe Natum hae venae, hoc pectus, semperque loquentur!\nAbsalo, scis igitur, mihi causa doloris, Amice!\nMaxima. IONATH. Pone metum ! Dabitur tibi salvus. In istud\nCura Ducum incumbet. Vidi ipse, animoque notavi,\nUltima quando dabas fido mandata Ioabo,\nEt Ducibus reliquis, cum iamiam staret in armis\nProcessura acies, mandata suprema fuisse:\nAbsalo sit salvus! Salvum mihi sistite Natum!\nDAV. Haec equidem dixi; sed quis discrimina nescit\nBellorum, variasque vices ? Occurrere forsan\nFilius ignoto poterit. Quis figere metam\nTot novit telis? Quis ponere frena furori,\nDum calet, et tota Mavors dominatur arena,\nDum ruit oblitus vitae per tela, per enses\nBellator mortem, exitium, millenaque portans\nVulnera? IONATH. Vera quidem memoras; at plurima fingit\nIngeniosus amor. Nimio moderare dolori,\nNec caeli placitis pugna! Defendere Natum\nSi velit, accipies reducem; si perdere, cassas\nEffundis lacrimas, cassisque doloribus instas. -\nSed celeres aliquis gressus huc Nuntius infert!","prev":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.1.2.1-41","label":"DAVID PATER., SCENA I., lines 1.5.1.2.1-1.5.1.2.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.1.2.1"},"next":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.2.1","label":"DAVID PATER., SCENA II.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.1"},"credit":{"text":"Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml","quality":"ocr"}}