{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quaedam 1.5.2.2.44-71","citation":"Michael Denis, Carmina quaedam 1.5.2.2.44-71","ref":"1.5.2.2.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.44.md","author":{"name":"Michael Denis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis"},"work":{"title":"Carmina quaedam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam","urn":null},"verse":true,"words":324,"text":"Ille favet sceleri, qui plectere negligit. DAV. Utri\nDanda fides! - Statui! Mentis mihi pandat uterque\nOrdine sensa suae! Lubet auscultare. Sedete!\nIonadab, esto prior!\nIONAD. Insignem manifestae temeritatis notam incurrerem, Rex! si inducerem in animum, id, quod in caussa praesenti apud alios dicturo certissime scirem eventurum, apud te quoque verba facienti esse\nmetuendum. Postquam enim Filium natu maximum tanta tibi constantia passus es eripi, ut fratrem eius, eundemque sicarium non\nmodo venia, sed summo insuper amore complexus sis, postquam\nprimum illum tuae cum Bethsabea consuetudinis fructum non nisi\nseptem dierum luctu prosequi voluisti, non vereor, ne, dum tertio\nquoque Filio carendum esse pronuntio, aut insolitum quid, aut arduum nimis mea tibi proponat oratio. Fecit singularis illa tua sapientia, ut Filiorum duorum, quorum alter peccare non potuit, alter peccavit semel, iacturam aequo ferres animo, faciet eadem, ut\niacturam non putes, eo carere Filio, qui si Filius dici potest, nihil\nest uspiam gentium adeo barbarum et immane, quod hoc nomen\npromereri non videatur.\nRepete memoria diem illam funestissimam , qua medias inter\nepulas Amnon Fratris manu infelicem efflavit animam! Quid inde\nad hoc usque tempus molitus est, quid egit Absalo, unde vel tenue\nvestigium eius pietatis, quam Filii Patribus, eius observantiae,\nquam Cives Principibus debent, exstaret? Fraterna primum caede\nrespersit manus, ut assuefactae veluti cognato sanguini a paterno\nminus abhorrerent. In quo conservando si praepotens Caeli vigilantia impios scelesti parricidae conatus lusit, non ideo ei voluntas,\nquae in perditis numquam non est expedita, sed opportunitas dicenda est defuisse. Et talem tu Filium, non dicam amore tuo, sed vel\nvita dignum iudicas, qui proculca,tis divinis et humanis iuribus,\nrupto sanctissimo illo, quod Liberos Parentibus adstringit, vinculo,\nad exitium tuum profligata improbitate grassatur? Huius tu moveris\npericulo, qui tuo adeo non movetur, ut non ante se plena securitate frui posse existimet, quam spiritum tibi istum extorserit? Huius tu\nnefarios conatus incauta foves indulgentia, quos Caelum ipsum,\ncuius imitatores vos Reges profitemini, olim in Caino severissima\nest ultione prosecutura?","prev":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.2.2.1-43","label":"DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.1-1.5.2.2.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.1"},"next":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.2.2.72-97","label":"DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.72-1.5.2.2.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.72"},"credit":{"text":"Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml","quality":"ocr"}}