{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quaedam 1.5.2.2.98-125","citation":"Michael Denis, Carmina quaedam 1.5.2.2.98-125","ref":"1.5.2.2.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.98.md","author":{"name":"Michael Denis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis"},"work":{"title":"Carmina quaedam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam","urn":null},"verse":true,"words":337,"text":"IONATH. Si tantum a me privatae offensiones contenderent, quantum\nfides Regi, pietas Patriae debita postulat, non esset, Rex! quo minus pedibus in Adversarii sententiam mihi eundum esse ducerem.\nPostquam vero a puero doctus sum, id probare, non quod uni, sed\nquod conducat omnibus, pace tua dixero, Ionadab! Patris et Regis partes quae sint, te aut non tenere , aut nolle profiteri. Dum\nenim Patrem ad Amnonis vindictam provocas, te accusas, cuius,\nquod haud nescimus, consilio suum ille debuit exitium, dum Absalonem parricidam facis, loqueris, non convincis, dum severitatis\ntantum Regem vis esse memorem, solium evertis , non confirmas.\nEgo vero Absaloni veniam, clementiamque, non ex eo modo, quod\niuvenis aetate potius, ac imprudentia peccavit, sed vel ex eo etiam,\nquod Patrem ostendit, deberi contendo.\nIuvenilem aetatem nullo aut exiguo rerum usu, nullaque prudentia praeditam nativo calore, ingenitoque impetu ad omnia prava\nproclivem esse, quis est, qui nesciat? Accedant huc frequentia\naequalium in peius exempla, accedant amicorum improborum stimuli, quibus, ut Amnonem, ita neque Absalonem caruisse constat,\net videbimus eam non ita multo post in omnis perversitatis profundum infelici ruina praecipitatam. Hanc tu calamitatem cui demum\ndeberi existimas? Adversarie! Aetatine incautae? Ast huic indolere,\nnon irasci aequum est. Nefario igitur palpantium artificio , blandis\nassentatorum incitamentis! Fratrem interfecit Absalo. Grande scelus,\ninterficere, qui lege divina vivere non potest! Arma sumpsit in Patrem. Extorqueantur, puniatur , sed vivat! Ouis enim est , cuius\nemendatio sublatis malorum illecebris sperari non possit? Quanta,\nDeum immortalem ! calamitas nos involveret, si ita, Rex! tecum\nactum fuisset, uti nunc cum Filio tuo agendum censet Adversarius!\nGravibus te olim culpis obstrinxisti, ut est naturae humanae fragilitas.\nIgnovit tibi Caelum, ut disceres, non sola morte tolli de medio\nscelera, magnam esse vim grati animi, multum posse recordationem\nveniae impetratae. Et erit, qui dicat, id Filium nulla ratione posse,\nquod Patrem feliciter praestitisse nobis gratulamur? Erit, qui tantum constantiae inesse iuventuti credat, ut a coeptis eam avertere\nsit opus humana maius industria? Ignis est adolescentia. Ignem, ut\ncoercere oportet, ita e rerum natura tollere velle, multum proderet dementiae , neque minus afferret perniciei.","prev":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.2.2.72-97","label":"DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.72-1.5.2.2.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.72"},"next":{"citation":"Carmina quaedam 1.5.2.2.126-132","label":"DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.126-1.5.2.2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.126"},"credit":{"text":"Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml","quality":"ocr"}}