{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quaedam 1.6.4.2.47-67","citation":"Michael Denis, Carmina quaedam 1.6.4.2.47-67","ref":"1.6.4.2.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.47.md","author":{"name":"Michael Denis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis"},"work":{"title":"Carmina quaedam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam","urn":null},"verse":true,"words":154,"text":"NAT. Quae tibi mens igitur? Quis amor tibi pacis? An horres\nFoedera? Dic genii iam mihi vota lui.\nSANG. Haec genii sunt vota mei: Laetissima vita,\nVultus forma decens, et corpus lusibus aptum.\nNumquam pallidulae febres, et curva senectus\nIn me ius habeant. Numquam fortuna minetur\nUlla clade mihi. Placeam, dilauder, amerque.\nNumquam me capiant hilaris fastidia saltus.\nNumquam displiceant citharae, convivia, cantus.\nSint etiam socii, sed nescia fallere turba,\nQuos mihi par aetas, studium par, parque voluntas\nIungat. Vestitus sit semper copia dives.\nHaec mihi si dentur, non est, quod amica recusem\nFoedera, quod nolim placatis Fratribus uti.\nCHOL. Haec te rogare, caece! nec - NAT. Vocem preme\nNon est, quod cupias, aliud ? SANG. Satis ista beatum\nMe facient. NAT. Aliquam nunc mihi cede moram.\nSANG. Cedo lubens. NAT. Reliquos Fratres audire necesse est.\nEx geminis unum siste, Galene! mihi!\nGAL. Obsequor . SANG. Ut mentem mihi spes laetissima mulcet!\nQuae tamen haec Dea sit -","prev":{"citation":"Carmina quaedam 1.6.4.2.1-46","label":"CONCORDIA QUALITATUM., SCENA IV., lines 1.6.4.2.1-1.6.4.2.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.1"},"next":{"citation":"Carmina quaedam 1.6.5.1","label":"CONCORDIA QUALITATUM., SCENA V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.1"},"credit":{"text":"Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml","quality":"ocr"}}