{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina quaedam 2.1.134-189","citation":"Michael Denis, Carmina quaedam 2.1.134-189","ref":"2.1.134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.134.md","author":{"name":"Michael Denis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis"},"work":{"title":"Carmina quaedam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam","urn":null},"verse":true,"words":353,"text":"Infernos commenta rogos. Cum corpore solvi,\nQuidquid eras. Mores, Virtutem nomina vana.\nNominibus tamen his utendum, ubi testis adesset.\nQuod si testis abest, Sapientem pandere posse\nVela cupidinibus, nec iam ulla lege teneri.\nHi, quia facundi sunt dotibus oris abusi,\nSeque unos crepuere Sophos, Verique magistros,\nIgnibus his hoc in stagno sine fine coquentur.\nParte alia nox visa minor. Sub luce maligna\nApparent hominum tristes, tenuesque ruinae.\nFunereo exanguis facies pallore rigebat,\nAruerat pellis, diro stridore sonabant\nOssa, cavos oculis macies extrema recessus\nSubdiderat. Ventos vano captabat hiatu\nTurba omnis testata famem. Commotus acerbo\nIntuitu causas, miserorum crimina, quaero.\nProtinus: Immeriti num te miseratio vulgi,\nTiro! subit? mihi Ductor ait: Foedissima monstra\nDigna tua pietate putas, quibus sanguine pasci\nInnocuo, tenuis caede exsultare popelli,\nVirtutem iugulare, scelus super astra levare,\nDum licuit, sollemne fuit? Quid enim sibi ducit\nTurpis adulator vetitum? Dum vita manebat,\nAulas hi coluere suo palpare Monarchas\nEloquio docti, caeloque aequare parati,\nQuidquid agat Princeps. Iusti dixere tenacem,\nQui pede sanguineo premeret sibi subdita colla\nCarnifici propior, populi pro Patre Tyrannus.\nLargus erat Princeps, si quis, quas sudor avorum\nCollegit, spargebat opes, luxuque iubebat\nDegeneri nullos horrere aeraria fures.\nContra, qui miseros spoliabat pane colonos,\nNatus ad augendos census, et hirudine peior,\nProvidus, et frugalis erat. Oui sacra nefandae\nCypridos, et Paphias coleret devotus acerras,\nTutus erat flore aetatis, clipeoque iuventae.\nFraudibus his blandis, verborum hoc melle doloso\nPrincipis infregere animos, et in omne ruentem\nArmavere nefas, donec vel vindice ferro\nOccideret, vel purpureum pro Principe monstrum\nPollueret solium. Sed nunc pro turpibus ausis\nDant laesae poenas Suadae, tolerantque caninam\nTempus in omne famem, qui quondam more canino\nVentris in obsequium, quidcumque satur spueret rex,\nLambebant avidi. Mox turbam intentus in illam:\nCernis Aristippum, Evagoram, turpemque Cleonem,\nInquit: et augustas solitos sale spargere cenas\nSarmentum, Galbamque? Hic Arbiter ille Neronis,\nNarcissus, Pallasque, Perennius, atque Cleander\nAeternum esuriunt . Sed cur ignota profantur\nVerba mihi quidam? quaerebam. Ductor ad istud:\nAudiit hos palpo sermonis Sequana quondam ,\nHeroas aequare Deis, et quaerere in aula,\nSolibus haud impar etiam qui pluribus esset,\nPluribus aut Mundis . Nunc almo lumine cassi\nLilia, Parisios, Luparam, Versalia Tempe","prev":{"citation":"Carmina quaedam 2.1.90-133","label":"EPICA., PALATIUM RHETORICAE ., lines 2.1.90-2.1.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.90"},"next":{"citation":"Carmina quaedam 2.1.190-233","label":"EPICA., PALATIUM RHETORICAE ., lines 2.1.190-2.1.233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/2.1.190"},"credit":{"text":"Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml","quality":"ocr"}}