{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 102","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 102","ref":"102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/102.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"URUM aliquando in terras pluisse, nisi allegoricè intelligereAtur, insania esset, affirmare: Non enim sunt fluvii auriferi aut fodinae minerarum aurearum in nubibus, ut ibi generatum dici posset, nec tam exigui ponderis est aurum, ut cum vaporibus attractum aestimetur. Sed tropus haec omnia admittit & excusat. Quàm verè enim actu Pallas ex cerebro Jovis nata est & Sol adulterio Veneri conjuncta, tam verè & aurea pluvia cecidit; non quasi dubitemus, id utrumque accidisse, sed ut vulgarem & literalem sensum allegoricè dictis tollamus. Si enim verba sequamur nuda hujus Emblematis, nihil iis absurdius, si mentem, nil verius existit. Est autem Rhodos insula primò Ophiusa dicta ob serpentum multitudinem, post Rhodos à rosetis ibidem florentibus, denique & Colossicola à Colosso solis, qui ibidem existens inter 7. orbis miracula numeratus fuit. Hinc antiqui Philosophi, cùm eorum materia mercurialis cruda instar serpentis se habeat, postea verò praeparata & cocta Rosae purpureum assumat colorem, à Rhodo insula quasdam similitudines sumpserunt: Eadem quoque causa est, cur ei aureum imbrem asscripserinr, cùm Sol seu Apollo Veneri concumberet: Hoc primitus tropicè dictum ansam praebuit, cur Rhodii superbiores facti, quia tanti Dii apud ipsos liberis operam dederint, Solis quasi idolum stupenda magnitudine & sumptu erexerint. Fuit enim, ut tradunt historiae, ille colossus 70o. cubitorum altitudinis ita positus, ut naves expansis velis inter crura ejus tendere possent: Digiti aequabant vulgares statuas & pauci pollicem amplecti potuerunt: Artifex fuit Chares Lyndius Lysippidiscipulus, à quo factus est annis duodecim: Post quinquagesimum sextum annum terraemotu prostratus, etiam jacens fuit miraculo: Soldanus Aegypti, cùm Rhodum occuparet, ex aere hujucstatuae 900. camelos onerasse fertur. Quod Sol est inter planetas, inquit Philosophus, id aurum est inter metalla; atque hoc soli inprimis appropriatur ab calorem, colorem, virtutem & essentiam: Hinc aurea pluvia debetur solis generationi: cùm parvi soles à Venere concipiuntur: Habet enim Venus roseum in facie colorem, qui si semini Solis infundatur, sobolem hinc natam Rhodum revera esse oportet: Hic est formosus, rosis similis, Philosophorum filius, qui omnium oculos & mentem ad se illicit & trahit, amoremque meretur, quo nato non mirum est si miracula contingant: Ipse enim in omnibus suis factis miracolosus futurus est & auream pluviam excitaturus: Hic est frater Augiae Solis filii, qui boves ex patrimonio habuit, quorum fimetum Hercules uno die expurgavit: Est & Aeetae frater, qui vellus aureum possedit ab Jasone ocupatum De Pallade ex Jovis cerebro prodeunte, absque matre, referunt, quod apud Tritonem amnem edita sit, ideoque Tritonia dicta: Sapientiae praefecta Dea fingitur, quae ex cerebro nata, ubi sapientiae sedes, non immerito dicitur: Hujus quoque natalem aurea pluvia decoravit Rhodi, ut in memoria hominum remaneret, quando in hanc lucem venerit.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 101","label":"EPIGRAMMA XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/101"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 103","label":"EPIGRAMMA XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/103"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}