{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 107","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/107.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"quod in montibus & vallibus passim lupus erret, ut praedam captet, qui ex antris suis extrahendus & ad usum servandus erit: Rex verò ab oriente veniens diuturni itineris fastidio fatigatus tandem occumbit: cui moeror quoque mortem accelerat, quia videat, quod apud exteros in nullo sit honore, parvique aestimetur, ita ut propter paucos aureos in servitutem vaeneat: Oportet autem, ut lupus ex frigidiori regione accipiatur: Nam saeviores sunt, qui frigidâ nascuntur plagâ, quàm in Africa aut Aegypto, propter majorem famem à frigore externo subortam: Rex hinc devoratus leonino revivit pectore; qui deinde omnes feras domare potest: Et quamvis sit aspectu vilissimus inter sex suos fratres, ut pote omnium junior, tamen post multas tribulationes & miserias ad regnum potentissimum tandem perveniet: Inde Gratianus apud Rosarium; In Alchymia inquit, est quoddam corpus nobile, quod movetur de domino ad dominum, in cujus principio erit miseria cumaceto, sed in fine gaudium cum laeticia. Et Alanus ibidem: Una res ex omnibus eligenda, quae est lividi coloris, habens speciem metallicam lympidam & liquidam, & est res calida & humida aquosa & adustiva & est oleum vivum & tinctura viva, lapis mineralis & aqua vitae mirae efficicaciae. Regib. extra suorum regnorum fines peregrinari, non semper tutum est; si enim agnoscantur, latere cupien tes, ab adversariis pro proditoribus habentur & incarcerantur; si agniti procedant absque exercitu eodem modo periclitantur: Ita & huic regi Indico accidit, aut non morte praevento accidisset. Haec est prima sublimatio, lotio, & nobilitatio, quâ Philos. utuntur, ut secunda & tertia eò foeliciùs fiant: Nec enim illae absque hac ullius sunt momenti, rege pusillanimo, somnolento & aegro adhuc existente. Nam oportet eum à sibi subjectis censum & tributum exigere primò, unde sibi vestes & alia necessaria comparet, & post sat dives erit, ut omnibus subditis nova vestimenta, quoties voluerit, impartiri possit: Magna enim plerumque ex parvis initiis orta deinde parva subvehere possunt, vel etiam magna supprimere, si velint. Exemplo sint civitates ab initio parvae, quae post magnis regibus imperârunt & ex pagis oppida spaciosa populosaque fecerunt. DRACO non moritur, nisi cum fratre & sorore sua interficiatur, qui sunt Sol & Luna.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 106","label":"EPIGRAMMA XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/106"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 109","label":"EPIGRAMMA XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/109"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}