{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 115","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/115.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"& honore afficietur: Sapientia n filios sublevat, & qui firmiter ei adhaeret, fruetur honore. Immortale quoque nomen ex ea provenit apudposteros: Ipsa potentior est rebus omuibus, & spientem magis confortat quàm decem potem tes, qui in civitate sunt: Ad hanc quoque mundanam sapientiam applicari potest, quod à Baruch Propheta dicitur: Disce itag. veram sapientiam, & experiaris quis sit ille qui vitam longam opes, gaudium & paBaruch. 3. cem largiatur. Et Sapientiae c. 9. V. 17. affirmatur, quod sapientia sit arcanum consilium in cognitione Dei: Sapientia omnia confert & infinitae divitiae proveniunt ex labore manuum ejus: Imò cuncta bona ab illa procedunt, & magnae divitiae & opes sunt in manibus ejus, & qui ei adjungitur, cum honore ab ea attollitur: Et Sirach C. I. V. 26 In thesauris sapientiae intellectus & scientiae religiositas, & alibi vocateam disciplinam sensus, aut doctrinam intellectus: De hac Morienus Philosophus: Haecn scientia est, inquit, quae Dominum suum abstrahit ab hujus mundi miseria & adscientiam bonorum futurorum reducit. Quod autem sit donum Dei, idem testatur his verbis: Confertn. Deus hanc divinam & puram scientiam suis fidelibus & servis, scilicet quibus eam à primaeva rerum natura conferre disposuit sua mirabili fortitudine: Et mox: Nam haec res nihil nisi donum Dei altissimi potest qui prout vult, & etiam cui vult ex suis servis & fidelib. illud committit & monstrat: Decet igitur omnipotenti Deo esse in omnibus humiles & omnino subjectos. Ecpost Scire etiam tibi convenit, ô Rex, quod hoc magisterium nihil aliud est nisi arcanum & secretum secretorum Deialtissimi & magni: Ipsen. hoc secretmsum Prophetis commendavit, quorum scilicet animas in suo paradiso collatauit: Lignum verò vitae dicitur, non quod salutem aeternam in se habeat, sed ad eam quasi viam monstret, & fructus huic vitae utiles portet, quibus haec carere nequit, ut sunt sanitas, bona fortunae & ati Absque his enim homo vel vivens mortuus est, brutóque nonsimilis, etiamsi externâ eum, qui esse deberet & non est potiore su parte, repraesentet. EMBLEMA XXVII. De secretis Naturae. Qui Rosarium intrare conatur Philosophicum absque clave, assimilatur homini ambulare volenti absque pedibus:","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 114","label":"EMBLEMA XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/114"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 117","label":"EPIGRAMMA XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/117"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}