{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 127","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/127.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Vulcanus carnifex est rigidissimus, qui omnia mixta ex Elementis in examen suum vocat & judicium, exemptis ab ejus foro non nullis tanquam naturae Imperatricis privilegiis & indultis: In haec per se, nisi alios sibi adjungat Areopagitas, niljuris obtinet, suntque Salamandrae prae ejus violentia, quam non extimescunt: Avicenna in porta diversa corporum temperamenta enumerat, quae omnia sunt inaequata, ideoque corruptibilia igne, aliisque injuriis: Sed unum optimè aequatum tradit, quod tantum habet calidi, quantum frigidi, tantum sicci, quantum humidi, non ad pondus sed justitiam, ut medici vocant; & hoc est illud quod magis est patiens, quam agens: In quo si ignis aquam sibi adversam resolvere in aërem sibi familiarem nititur, terra hanc resolutionem non admittit, quia aquę incorporata est: Et ignis internus compositi hanc terrae sententiam suffragio comprobat, quia terrae intimus est amicus. Cessat itaque judicium Vulcani, qui alio adhuc diverticulo utitur, dum terram tentat in cineres comburere, ut solet; at aqua illi adhaerens contra Exceptiones adfert, quae se terrae unitam ostendit ac sibi aërem, terrę verò ab altero latere ignem; Ergo qui velit terram incinerare, incineret & reliqua elementa: Atque sic Vulcanus elusus judicium suum suspendit, ne risui sit omnib. Hoc corpus est Salamandrae verissimae simile, in quo Elementa bilance virtutum aequata sunt: De eo Rosarius ex Gebro Item, inquit, Philosophus iste vult istam substantiam Mercurii mortificatam; sed naturaliter Mercurius illius est in illo venerabili lapide, ut omnibus est manifestum: Ergo &c. Item iste Philosophus vult istam substantiam Mercurii esse fixa, ut patet, quia ingenia fixandi docet cum cautelis multis & ingeniis, sed quis dubitet substantia istius lapidis preciosi esse fixissimam? certè nullus quicognoscit eum. Ex quib. patet quod ad Salamandrae naturam per fixationem lapis redigendus sit; hoc est, ad summam fixitatem, quae ignem non declinet aut renuat. Necn. Salamandra esse potest, antequam ignem tolerare patientissima didicerit, quod longâ temporis morâ fieri necessum est. De Achille & Triptolemo sub ignis favillis noctu positis, donec vehementissimum calorem ferre potuerint, post dicetur discursu emblematico 35. qui Salamandrinam quoque nacti sunt proprietatem per consuetudinem & assuetudinem: Consuetudo enim altera natura est, quae tamen nisi potentiam communi carit, & alterationem quasi magistra inceperit, consuetudo nihil aut parum efficere poterit; Inde est, quod glaciem, ad ignem figere sit impossibile, cristallum autem possibile, quia natura hunc incepit: Ita de Mercurio aquoso & volatili existimandum est, quod figi sua natura nequeat, nisi per complexum maritati sulphuris, quod est Tinctura Philos. & figit omnes spiritus volantes. Die EMBLEMA XXX. De secretis Naturae. Sol indiget lunâ, ut gallus gallinâ.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 126","label":"EPIGRAMMA XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/126"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 129","label":"EPIGRAMMA XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/129"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}