{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 138","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/138.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"DHILOSOPHI vocant lapidem suum vegetabilem, quia instar plantae vegetet, crescat, augmentetur & multiplicetur: quod quidem ignaris mirum & à veritate alienum videtur; cùm constet lapides nec vegetare, nec crescere hoc modo, nec ad metalla liquabilia quicquam spectare: sed illi falluntur suo judicio: Quod enim illis ignotum est, id non extare in rerum natura arbitrantur, metientes universi immensitatem suo captu: Quis unquam credidisset lapidem crescere sub aquis, vel plantam ibi generatam lapidescere nisi Experientia & constans scriptorum fides id comprobaret? ubi illa lapidifica, ubi colorativa vis, quae corallum indurat & tingit, existit, an in aquis, anin aëre, an in terra? plantam esse mollem & plicatilem, dum est sub aquis, ut affirmant, verisimile est, valdè tamen terrestris naturae, quae dum resecatur & ventis frigidis exponitur, ndurescit & lapideam frangibilitatem acquirit, dum à frigido & sicco aëre aqueae partes abundantes exiccantur (hienim septentrionales suo flatu siccitatem inducunt) & reliquum corpus terrestre à terrae qualitatib. frigiditate & siccitate, congelatur: Sola enim constrictio inest terrae, non aquae, nec aëri, quo ad virtutes cujuslibet proprias & genuinas. Dat praeterea mare aliis in locis tres lapides medicinales partim ex vegetabili genere, partim ex animali, aut potius partim ex naturae arcanis depromptos; utpote margaritas, succinum & ambram gryseam: Margaritarum proventus & captura nobis innotuerunt, at non reliquorum: Succipum in Sudaviae maritimis oris colligitur, in littoribus, post vehementiorem flatum Circii sive Cori, quod absque dubio ex terrae venis in mare ebullit, vel ab aquis eluitur, & fluctibus ad littora impellitur. Nam mineras quasdam, ferri & argenti succino adnatas vidimus, quod fieri non potuit, nisi in terra. Quod verò muscae, culices, aranei papiliones, ranae & serpentes in quibusdam frustulis cernantur (quemadmodum nos 120. globulos ex succino tornatos habuimus, qui singuli muscas, culices, araneas, papiliones aliquot continuerunt una etiam particula 9. non sine naturae singulari miraculo) ex profluentia & imaginatione coeli accidit; ut alibi demonstravimus.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 137","label":"EPIGRAMMA XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/137"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 139","label":"EPIGRAMMA XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/139"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}