{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 14","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/14.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Ermes omnis secreti naturalis indagator diligentissimus in Ttabula sua smaragdina graphicè, licèt succinctè, describit opus naturale, ubi inter alia inquit: Portavit eum ventus in ventre suo, quasi dicat, Ille, cujus pater est Sol, mater verò Luna, antequam in lucem edatur, portabitur à fumis ventosis, quemadmodum avis ab aëre, dum volat: Ex fumis autem seu ventis (qui sunt nihil aliud, quàm aër motus) coagulatis fit aqua, ex qua cum terra mixta mineralia & metalla omnia: Imò haec ipsa ex fumis constare & coagulari immediatè statuuntur: Sive itaque in aquam seu fumum ponatur, eodem res redit, quia utraque venti materia est: Idem dicendum de mineralibus & metallis, licèt magis remotè: Quaeritur autem, quis ille sit, qui à vento portari debeat? Respondeo, chymicè, est sulphur, quod portatur in argento vivo, ut Lull. Condicill. cap. 32. testatur, caeterique omnes; Physicè, est foetus, qui mox in lucem nasci debet: Dico & Arithmetice, quod sit radix Cubi; Musicè, quòd sit Disdiapason; Geometricè, quòd sit punctum lineae fluentis principium, Astronomicè, centrum Saturni, Jovis & Martis, planetarum: Haec licèt diversa sint subjecta, tamen si bene inter se comparentur, foetum venti facilè demonstrabunt, quòd cujuslibet industriae majori aut minori relinquendum erit. At rem planiùs sic indigeto: Omnis Mercurius ex fumis est compositus, hoc est, ex aqua sublevante terram secum in aëriam raritatem, & ex terra cogente aërem redire in aqueam terram seu terream aquam: Cùm enim Elementa in eo sint per omnia, & mixta, & invicem in quandam viscosam naturam conculcata & redacta, non facilè ab invicem recedunt, sed vel volatilia sequuntur superiùs, vel apud fixa inferiùs manent, quorum primum in vulgari Mercurio, alterum in Philosophico & metallis fixis apparet: In his Elementa fixa praedominantur volatilibus, in illo volatilia fixis. Nec verò absque causa est, cur Mercurius Deorum reliquorum nuncius, interpres & quasi minister intermedius currens dicatur & habeatur, alis ad caput & pedes adaptatis: Ventosus enim est & volat per aëra, ut ipse ventus, ut in commmuni, multorum cum damno reipsa convincitur: At quia caduceum gestet binis serpentibus transversim cinctum, qui animas ex corporibus ducat & reducat, & multa ezusmodi contraria efficiat, Philosophici Mercurii symbolum optimè exprimit.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 10","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/10"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 15","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/15"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}