{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 178","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/178.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Asus, qui peregrinantibus accidere possunt, innumeri sunt, Opraesertim si pedibus noctu per loca lubrica & periculosaiter facere instituant: ad quod quatuor tanquam summè necessaria requiruntur, ne de viatico & robusto corpore quicquam dicamu Primò locorum, per quae eundum erit, non ignarus comes aut dux: Sienim ignarus ignarum duxerit, idem iis quodcaecis contingit, ut si non in foveam, tamen in errores & ambages ambo praecipitentur: Secundò, bacillus vel scipio, quo viae lubricitas, ne cui damnosa sit, praecavetur: Tertiò, oculi sani; caecis enim aut lippis ejusmodi itinera sunt periculosissima: Quartò lampas sive faxincensa; ut discrimina viarum dignosci possint. Eodem modo si quis difficilimo se committatitineri, ut Medicinam Thilosophicam indaget, praeter sumptus & corporis robur, quaterna desiderabit ante dictis parallela & correspondem: ia ex aequo, videlicet Naturam, Rationem, Experientiam & Lectionem: quorum si unum aut alterum defuerit, reliqua parùm aut nihiljuvabunt: Hisce enim, tanquam quatuor rotis currus Philosophicus incedit, cui ex rotis una deesse nequit, si supersit, nil prodest. Natura praesupponit corpora naturalia, & spiritus, tanquam sul jecta primo à natura ministrata, in quae ars postea agat id praeparando, purificando & habile reddendo ut de eo id fieri possit, quod ars pro fine promittit: Sic figulus sumit aquam & terram, vitrarius cineres & arenam, faber ferrum, aes stannum, plumbum, argentum vel aurum, coriarius pelles crudas & sic alii alia: Ita quoque chymiae artifex ad sua materialia respicit: Illis sua sunt notissima vel primo die, huic per multos annos, cùm incipit, plerumque ignota manent, ne dicam per totam vitam. Natura quidem digitum intendit in materias, sed multa sunt, quae impressionem naturae obscurent, ut agnosci nequeat. Prima itaque intentio est, naturam intimè contemplari quomodo procedat in suis operationibus eo fine, ut subjecta Chymiae naturalia absque defectu aut superfluitate haberi queant: Undenatura sit dux & comes tanti itineris, cujus vestigia sequenda sunt. Secundò Ratio sit instar scipionis; qui firmet gressus & pedes stabiliat, ne vacillent; Absque ratiocinatione enim quis ad lapsum in errores erit proclivis, Unde dicunt Philosophi; Quicquid audis, ratiocinare, num ita esse possit, necne.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 177","label":"EPIGRAMMA XLII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/177"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 179","label":"EPIGRAMMA XLII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/179"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}