{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 191","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/191.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"At providentiae Divinae longè aliter visum fuit, quae ideò duplices motus ordinavit planetarum, primum & secundum, & sic annum in multos dies distribuit: Umbra autem illa & sol diem & noctem faciunt simul, quod sol per se solus non posset, cujus est illum nare omnia opposita loca & corpora, non autem umbram facere, nisi per accidens suâ absentiâ. Ita & Sol Philosophicus cum sua umbra facit diem, hoc est, lucem & noctem seu tenebras, nempe Latonam seu magnesiam, cujus umbram ignito pharmaco delendam & comburendam esse tradit Democritus, ut lib. 3 Aureae mensae patet in initio Umbrarum utilitas in Astronomicis adeò magna est, ut sine iis illa scientia absolvi vix possit, Chymici quoque suis umbris asscribunt, quod eorum ars ad perfectionem veniat; Quid enim Sol hic sine umbra? Quod pistillum sine campana: Illud quidem facit motum primum, ut sonitus detur, at haec dat sonitum; illud est plectrum, haec organum; illud lingua, hoc os magnum Umbra res vilissima est, non Enti proxima, sic & Philosophorum umbra est quid nigrum nigrius nigro, ut vocant, vel vilius algâ, non propter se, sed hominum opinionem & copiam; Igne quid utilius, quid aqua preciosius, quid terra amabilius, quae dat flores & amabilia omnia? quid aëre jucundius, quo intercluso, omnia jucunda esse desinunt: Attamen, quia prostent ad hominum usus in latè patentibus suis sphaeris, vilissima censentur, praeposterâ imaginatione. Sic & umbra taxatur & communis & Philosophica; Qui in umbris subterraneis diu degunt, si in claram solis lucem subitò producantur, amittunt visum & aciem oculorum; Ita qui in sola umbra Philosophica morantur & operantur, nec ei solem adjungunt, judicio & oculis mentis privantur: effectuque frustrantur. In meridiem sole coelesti elevato major est calor, est & minor umbra; sic quoque hic calore aucto diminuitur umbra & èconverso; Incipiendum itaque sole à meridionali latere ad nostrum verticem se iterum flectente, in Capricorno; & prima operatiousque ad Arietem erit absoluta, tum incipit opus mulierum, usque ad Leonem; & post labor ex labore provenit, donec annus capite caudam apprehendat, ut anguis, hoc est, absolutus sit. Zwey EMBLEMA XLVI. De secretis Naturae. Aquilae duae, una ab ortu, altera ab occasu conveniunt.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 190","label":"EPIGRAMMA XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/190"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 193","label":"EPIGRAMMA XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/193"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}