{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 198","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/198.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Verùm omnium optimè Author consilii conjugii solis & lunae ex Aristotelis Epistola binos describit lapides, ubidicit: Quod hujus artis duosunt lapides, principales, albus & rubeus mirabilis naturae: Albus in occasu solis incipit apparere super facies aquarum, abscondens se usque ad mediam noctem & postea vergit in profundum: Rubeus verò ex opposito operatur, quia incipit ascendere super aquis in ortu solis usque ad meridiem & postea descendit in pro fundum. Hritaque lapides sunt ante dictae aqlae à Jove Delphis emissae; Hiquoque sunt lupus & canis, ex diversis seu oppositis terrae plagis venientes, quorum unus momorditalterum & ambo rabiosi facti sunt, veluti testatur Rhasis in Epistola: Hi lapides sunt verissimum Bezoar ex quibus praestantissimum mittit India Orientalis ex ferarum ventre depromptum, aliud sed minoris efficaciae dat India Occidentalis, Peruana, ex cicuribus animalibus acceptum; Sic oriens dat lupum atrocissimum, occidens canem hominibus familiarem, hoc est, Sulphur ab Eoo, Mercurius ab Hesperio tractu venit; ex quibus hic mollis & tractabilis, illud cholericum & iracundum existit: Qui duo quàm primum se invicem offendunt, in mutuos morsus incidunt: Canis verò magnitudine insignis primam victoriam obtinet prostrando lupum & semianimem reddendo: At lupus vires recolligens post canem dejicit eique dejecto instat usque ad internecionem; Interim non minora vulnera nec minus lethalia, quam intulerat cani, ab eo recipiens, donec se mutuis conficiant & interimant morsibus: De lupo Rosinus ad Euthiciam, inquit quod sit miles victor duorum roboratus multi precii & intensissimi roboris, perforans corpora, cumiis obviat, & est albus apparitione rubeus experimento, estque mas qui lunam duxit in uxorem, quem nonnulli putant aurum esse preciosissimae connexionis, cujus congelatum nunquam dissolvitur, neque vestigia delentur quod Deus sanctis Philosophis & electis largitus est: Scito, quod natura cepit com","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 197","label":"EPIGRAMMA XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/197"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 199","label":"DISCURSUS XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/199"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}