{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 22","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/22.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"DISCURSUS III. CI pannis lineis sordes quaedam advenerint, quibus maculentur & nigrescant, utpote terreis recrementis, per proximùm elementum, nempe aquam, eluuntur, & aëri panni exponuntur, ut calore solis, tanquam igne, quarto elemento, humiditas unà cum foecibus extrahatur, hoc si saepius contingat, qui priùs erant sordidi & foetidi, fiunt puri, & à maculis purgati: Haec est ars mulierum, quam ab ipsa natura didicerunt: Videmus enim, quod animalium ossa aëri exposita, quae primò sunt nigra & squalida, si pluvia saepè madefiant, & superveniente solis calore iterùm exiccentur per multas vices, ad summam albedinem reducantur, ut Isaacannotat: Eundem ad modum in subjecto philosophico, quaecunque adfuerint cruditates & foeces suis aquis superinfusis purgantur & delentur, corpusque ad magnam claritatem & perfectionem redigitur. Tota enim operationum chymicarum, utpote calcinatio, sublimatio, solutio, distillatio, descensio, coagulatio, fixatio & reliquae, una ablutione absolvuntur: Nam qui abluit aquis rem impuram, idem praestat, quod tot operandi formis perficitur: Igne enim, ut Rosarius Philosophorum inquit, linteamina Duenech principis sudore maculata, lavanda sunt & comburenda aquis: Unde ignis & aqua videntur mutuas sibi invicem dedisse qualitates, aut quod genus ignis Philosophici non sit idem cum communi, idemque de aqua sentiendum. De calce viva & igne Graeco exploratum habemus, quod aquis incendantur, & neutiquam extinguantur, contra naturam aliorum inflammabilium: sic camphoram in aquis ardere ante accensam affirmant: Et Gagates lapis (ut Ansel. de Bood testatur) accensus oleo faciliùs extinguitur, quàm aqua: Oleum enim commiscetur ei, ac ignitum corpus suffocat: Aqua cùm pinguedini misceri non possit, ignito cedit corpori, nisi omnino id totum tegat & obruat: Verùm id non facilè fieri potest, quia lapis est, & suprema aquae, ut oleum omne, petit: Sic naphta, petroleum & his similia incensa aquas non valdè reformidant. De carbonibus subterraneis Leodiensis ditionis quidam scribunt, quod incensi sub terra, non aquis, sed terrae pulveribus superingestis solùm extinguantur, quemadmodum","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 21","label":"EPIGRAMMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/21"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 23","label":"DISCURSUS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/23"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}