{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 30","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/30.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"TOTA Philosophorum congregatio in hoc consentit, quod opus A eorum nihil aliud sit, quàm mas & foemina: Maris verò est, generare & dominari foeminae; hujus concipere, impraegnari, parere, lactare & educare sobolem, marique imperio subjici: Ut enim conceptum foetum, antequam edatur in lucem, sub sanguine, ita editum lacte fovet & nutrit. Hinc natura praeparavit tenello pusioni in manmis muliebribus cibum digestibilem & proportionatum, qui expectat ejus adventum, tanquam primus commeatus & viaticum in hoc mundi curriculo: Lacte itaque alitur, crescit & augmentatur eò usque, donec instrumenta panis comminuendi habeat, hoc est, dentes, tum ablactatur meritò, quia natura illi providit de alio solidiori nutrimento. At hîc Philosophidicunt, quod mulieri bufo super manmas apponendus sit, ut eum instar infantis suo lacte alat: Miserum hoc & horrendum spectaculum est, imò & impium, quod lac infanti destinatum bufoni, bestiae venenosae & naturae humanae adversanti praebendum sit: De serpentibus ac draconibus vaccarum ubera exiccantibus audivimus & legimus: Fortè idem bufones appeterent, si occasio offerretur in bobus. Historia de bufone nota est, qui rustico cuidam dormienti ita occupavit os & interiora labra, ut nullo astu inde abigi potuerit, nisi violentiâ, quae cum periculo mortis, veneni ejus expuitione (quâ uti dicitur pro telis defensivis aut offensivis) conjuncta fuisset, ideoque non tentanda: Ex antipathia itaque remedium misero homini inventum, nempe aranei praegrandis & bufonis, qui se invicem lethali prosequuntur odio: Portatus itaque est cum bufone directè ad locum, ubi araneus praetumidus suas texturas exposuerat, qui cùm bufonem vidit, mox se dimisit in tergum bufonis, eumque suo aculeo pupugit: Cùm verò nihil inde damni acciperet, secunda vice descendit, & iterùm illum fortiùs fixit; Unde mox bufo intumuit, & ex hominis ore mortuus decidit, absque ulla ejus noxa. Sed hîc contrarium accidit: quia bufo non os, sed mammam mulieris occupat, cujus lacte adeo increscit, ut ingentis magnitudinis & roboris evadat: Mulier verò viribus absumptis extabescat & moriatur: Venenum enim facilè per venas pectorales communicatur cordi, idque inficit & extinguit, quemadmodum ex Cleopatrae casu constat, quae viperas mammis admovit, cùm voluntariâ morte praeveniri voluerit, ne viva in victorum manus ac triumphos traheretur.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 29","label":"EPIGRAMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/29"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 31","label":"EPIGRAMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/31"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}