{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 47","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/47.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sed haec absque contactu fiunt, quo arbor juventuti senem restituit: Habetn. haec arbor fructus dulces, maturos & rubeos, qui facilè in optimum sanguinem transeunt, cùm sint facilis digestionis & optimi nutrimenti, ita ut nihil superflui aut foecum in corpore relinquant: senex verò abundat phlegmate albo, albique est coloris & capillitii, qui humor, color & capilli mutantur esu horum fructuum, & fiunt rubei, qui sunt juvenum. Hinc Philos. dicunt, lapidem primò esse senem, hoc est, album, deinde juvenem, id est, rubeum, quia hic color sit juventutis, ut ille senii: Additur, quod concludi debeat senex cum arbore, non sub dio, sed in domo, non sicca, sed rore humida. Pro miraculo habetur, arbores enasci vel vegetare in concluso loco, attamen si ille sit humidus, non est dubium, quin diu perdurent: Arborisn. nutrimentum humor & terra est aërea, hoc est, pinguis, quae ascendere possit intruncum & ramos, ibique folia, flores & fructus producere: In quo naturali opere omnia elementa concurrunt, dum ignis dat primum motum, ut efficiens, aër tenuitatem & penetrabilitatem, aqua lubricitatem, terra coagulationem: Aërn. in aquam, & aqua in terram redit, si quid superflui illorum ascenderit: Per ignem calorem nativum intelligo, qui cum semine propagatus fructus similes illis unde semen venit, ceu faber fabricat & efformat, astrorum potentiâ. Non solùm verò prodest rorida evaporatio arbori humectandae, ut fructus dare, sed & seni, ut rejuvenescere illis fructib. faciliùs possit, dum scilicet ejus cutim rugosam & aridam temperato calore & humore emollit, replet & restaurat: Medici n. in marasmo & tabe senili balnea tepida cum ratione, magna utilitate imperant & praescribunt: Si verò res bene consideretur arbor illa est filia senis, quae ut Daphne mutata est in vegetabile ejusmodi, unde senex non immeritò juventutem sperat ab illa, cujus ipsa, ut esset, causa extitit. Gib EMBLEMAX. De secretis Naturae. Da ignem igni, Mercurium Mercurio, & sufficit tibi.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 46","label":"EPIGRAMMA IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/46"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 49","label":"EPIGRAMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/49"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}