{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 55","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/55.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Verùm ne quis nimio studio, quod mare est inexhaustum & immensae profunditatis, se maceret, omnemque literam, etiam cum multis aliis concordantem, in actum ducere conetur (licet frustra) vires, corporis aetatem, famam, opes & facultates interim absumendo aut diminuendo, Philosophi Emblematico hoc utuntur sermone, quod LATONA dealbanda sit, & libri illi rumpendi, ne corda eorum rumpantur: sunt enim plerique libri adeò obscurè scripti, ut à solis authoribus suis percipiantur. Non pauci ad seducendum alios ex invidia relicti, aut potius ad remorandum in cursu, ne absque difficultate metam attingant, aut ad obscurationem à se antescriptorum. Quid autem sit, Latonam dealbare, hoc opus hic labor est, inquirere. Latonam esse ex sole & luna compositum corpus imperfectum Clangor buccinae asserit. Poëtae & antiquissimi scriptores, Latonam solis & Lunae seu Apollinis & Dianae matrem statuunt, Alii nutricem. Priùs autem Dianam editam (Luna enim & albedo primò apparet) quae deinde obstetricis munere functa sit eâdem diein edendossuo fratre Apolline. Est autem Latona una ex 12. diis Hieroglyphicis Aegyptiorum, à quib. hęc aliaeque allegorię ad reliquas gentes propagatae sunt, solis paucissimis sacerdotib. Aegyptiis harum veram mentem & sententiam intelligentibus, caeteris omnibus ad alia subjecta, quae in rerum natura non essent, nempe varios Deos Deasque, ejusmodi interpretantib. Hinc post Vulcanum Latona ibidem habuit templum sumptuosissimum, auro tectum & exornatum, quippe quae Apollinis Philos. & Dianae mater fuerit. Est autem haec Latona fusca & subnigra, multosque naevos habet in facie, qui artificio tollendi sunt nempe per dealbationem. Quidam ex cerusa, mercurio sublimato, talco in oleum redacto & similib. dealbationes faciunt, quibus externam cutimincrustant, tegunt & sic dealbant. At hae incrustationes dealbativae quolibet flatu aut liquore decidunt: quia non penetrant adinteriora. Sed Philos. de talibus non curant coloritiis, quae magis ad fallendum oculos, quàm tingendum substantiam corporis interiorem adhibentur. Volunt enim, ut Latonae facies dealbetur penetrativè & ipsa cutis alteretur, hoc est, verè & non fucosè Quaeri autem posset quomodo contingat? Respondeo, Latona primò inquirenda & agnoscenda est, quae etiamsi ex vili loco extrahatur, tamen sublimanda est in digniorem, si verò ex digniori, in viliorem submergenda, nempe in fimum: Ibin. albescet reverà & fiet plumbum album, quo habito, non est, quod dubitetur de successu, seu plumbo rubeo, quod est opis initium & finis. Der EMBLEMA XII. De secretis Naturae. Lapis, quem Saturnus, pro Jove filio devoratum, evomuit, Pro monumento in Helicone mortalibus est positus.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 54","label":"EPIGRAMMA XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/54"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 57","label":"EPIGRAMMA XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/57"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}