{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 62","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/62.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"UOD Naaman Syrus ex Prophetae jussu in Judaeam se contulerit, inque amne Jordane septies se abluerit, ejus confidentiae in Prophetae verba ascribendum, quod verò à lepra eâ lotione liberatus fuerit, divinae omnipotentiae miraculum est: Lepran. quae in sanguine & radicalib. corporis humani membris impacta, velut cancer universalis existit, nullis lotionibu. externis curari aut tolli potest, multò minùs aquae frigidae, qualis fuit Jordanis. Eodem modo, quod aes Philos. laborans hydropisi, ab ea liberetur aquae lotionib. imo quod imperfectum ad perfectionem & aegrum ad sanitatem reducatur, adeò ut aliis aegris eandem impertiri possit, miraculo proximum est: Non n.in natura alias ejusmodi exemplum exstat, nec naturae ordinaria via est producere tincturam Philos. absolutissimam, nisi ab artifice gubernetur, eique apta subjecta administrentur cum efficiente externo. Sic luxationum restitutio non est naturae propria, sed arti; Nihilominùs miraculosè in partu humano os sacrum se aperit, ut foetus per id exire possit, velut per ostium, inque hoc Deus Opt. Max: per naturam supra naturam operatur. Ita quod Lapis perficiatur, hyperphysicumquid, quamvis reverà physicum sit, videri potest: Unde Philosapud Rosarium, scias, inquit, quod lapis noster aërius & volatilis est in suo manifesto frigidus & humidus, & in suo occulto calidus & siccus est: Et illa frigiditas & humiditas, quae in manifesto est fumus aquosus, corrumpens, denigrans & destruens se & omnia, fugit ab igne: Et caliditas & siccitas, quae est in occulto, est aurum calidum & siccum, & est oleum mundissimum penetrativum in corporib: & non est fugitivum, quia caliditas & siccitas Alchymiae tingit, & non aliud: Fac ergo, quod frigiditas & humiditas aquosa, quae est in manifesto, sit compar caliditati & siccitati, quae est in occulto, ita ut insimul conveniant & conjungantur & fiant insimul unà penetrans, tingens & profundans: Has autem humiditates oportet destrui per ignem & gradus ignis cum molli temperamento & congrua ac moderata digestione. Haecibi: Quod si verum, quomodo aquis ab aquis liberari poterit? sed respondendum, esse quasdam aquas calidas & siccas in qualitate, quales sunt multae thermę, in quib. Philos. abluendum sit: Hoc n. est, quod dicunt, lava igne & combure aqua: Nam ignis, qui lavat, & aqua, quae comburit, non nisi nomine ab invicen distant, effectu & operatione conveniunt: Hacitaque aqua, vel hoc igne illud aes abluendum à superfluis suis humiditatib. id est, exiccandum erit: De hydropicis curatis per semestrem abstinentiam ab omni potu, per sepelitionem in arena calida aut fimo bubulo, per inclusionem in furno calido, & sudationem, aliaque innumera auxilia, experimenta novimus, imò etiam per thermas exiccantes, ut sunt Carolinae & Wisbadenses non proculà Moguntia: lisdem modis hic aeger curandus erit nunc aquis, nunc aëre calido furnorum, nunc fimis, modò arenis & à potu abstinentia: sunt n.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 61","label":"EPIGRAMMA XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/61"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 63","label":"EPIGRAMMA XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/63"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}