{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 78.5-8","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 78.5-8","ref":"78.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.5.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"producitur & nutritur, usque ad ejus nativitatem: Lullius in lib. de quinta essent. dist. 3. duplex habet menstruum, vegetabile & minerale; Riplaeus in pręfatione portarum triplex, quae reverà unum sunt & conveniunt: Ex omnib.n. illis simul fit generatio foetus & aqua alba ejus ortum pręcedit, quae non est de substantia foetus sed superfluitate, ideoque segreganda: Aquę sunt, quia aqueam naturam in igne ostendant, hoc est, fluxum & liquiditatem, quae aquae convenit: Aquarum esse diversas & mirabiles proprietates constat, quarum aliae sunt lapidescentes, dum in durissimos tophos ad aedificia hominum peraptos coagulantur: Hisce persimiles sunt aquę Philos. minerales, quae indurescunt, & in lapideam resistentiam transeunt: Sulphura quoque appellantur ob sulphuris virtutem, quam in se habent: Nam sulphur naturae cum alio sulphure miscetur & fit unum, & duo sulphura ab uno solvuntur, unumque à duob. segregatur, & sulphura à sulphurib. continentur, ut Yximidius in turba inquit: Quid autem sulphura sint ibidem Dardaris declarat his verbis: Sunt autem sulphura animae occultae in quatuor elementis, quae per artem extractae se invicem continent naturaliter & conjunguntur: si autem occultum, quod est in ventre sulphuris, aqua regatis & bene mundetis, occultum obvians suae naturae laetatur, similiter aqua pari suo. Mosius quoque dicam, inquit, vobis jam quid sit: Unum quidem, quod est argentum vivum igneum, duo, corpus in eo compositum, & tertium est aqua sulphuris, qua abluitur & teritur ac regitur unum, donec opus peragatur. Quod de sulphurib. dictum, idem de totidem Mercuriis intelligendum erit: Sic n. ille ipse Mosius in sequentib: Argentum vivum Cambarest magnesia, argentum verò vivum seu auripigmentum est sulphur, quod ascendit de composito misto: sed testimonia, cùm sint infinita & cuique obvia, intermittam huc plura adducere: Hi quatuor ignes quasi sphaeris & orbibus inclusi sunt, hoc est, singuli habent singula centra, à quibus vel ad quae eorum tendat motio, at nihilominùs ita partim à natura, partim ab arte colligati observantur, ut unus absque alio nil aut parum operetur; imò unius actio alterius sit passio, & econtra Dae EMBLEMA XVIII. De secretis Naturae.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 78.1-4","label":"78.1 to 78.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.1"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 80","label":"EPIGRAMMA XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/80"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}