{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 83","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/83.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Quidam ex antimonio vel ejus stellato Regulo cuprum ex cupri odore, eo temporis spacio, quo quis ovum comedat, efficere posse jactant, imò omnia metalla fecisse: verùm illis sua sit debita fides, quamvis in hoc mihi non fiat verisimile: Audaciores, nescio an foeliciores sunt, qui aurum ex auro deducere conantur juxta Poëtae aurei dictum: Hordea cui cordi, demum serit hordea, in auro semina sunt auri. Habet quidem quae libet res naturalis vim quandam sese multiplicandi, at haec in vegetabilibus & animalibus saltem in actum proferuntur, neutiquam in metallis mineralibus, terrae fossilibus aut meteoris: Plantarum quaedam ex parvo seminii grano ortae dant non rarò mille aut plura seminum grana, seque ita multiplicant & propagant, idque annuatim; Animalia & suos habent foetus magni vel parvi numeri, pro cujusque natura. At aurum, argentum, plumbum, stannum, ferrum, cuprum aut argentum vivum nunquam inventum est eo modo sese vel suam speciem multiplicasse, licet unum in aliud commutatum & nobilitatum saepissimè repertum sit: Nihilominus Philosophi affirmant, ut in igne ignificandi principium extat, sic in auro aurificandi: verùm tinctura quaeritur, cujus medio aurum fiat: Haec indaganda est in suis propriis principiis & generationibus non in alienis: Namsi ignis ignem producat, pyrus pyrum, equus equum tum plumbum plumbum & non argentum, aurum aurum & non tincturam generabit: Ad haec aurum philosophis proprium est, quod non negant pro fermento in fine operis Lapidi aurifico adjici debere, sed necessario requiri quoque asserunt. Cùm fermentum ducat fermentatum in sui naturam, sine quo tota compositio ad perfectionem nunquam rediret. [ ij So EMBLEMA XIX. De sccretis Naturae. Si de quattuor unum Occidas, subitò mortuus omnis erit.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 82","label":"EPIGRAMMA XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/82"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 85","label":"EPIGRAMMA XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/85"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}