{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atalanta fugiens 86.1-4","citation":"Michael Maier, Atalanta fugiens 86.1-4","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.1.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"Atalanta fugiens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"DOCTAE fingunt Geryonem Hispaniae regem tricorporem extitisse, qui boves purpurei coloris habuerit, quibus canis capitum duorum & Draco septem, ut excubitores praefecti erant: Ipse autem Geryon Chrysaoris ex sanguine Medusae nati filius, & Draco Typhonis & Echidnae, traditur: Quae cùm nulli historiae aut rei, prout sonat, veritati conveniant, & in omnib. Chymicis allegoriis applaudant, non immeritò hisce à nobis aggregata sunt: Per Geryonis verò terna corpora, tres facies in uno patre visas, juxta Hermetis mentem, intelligimus, vel, ut alii volunt, quatuor, ad elementa totidem respicientes: Ex quadrangulo n. debet fieri triangulus, ut ille ex circulo factus, sic hic in circulum reversurus: Est autem corporum Geryonis, aut elementorum tanta consanguinitas & naturalis conjunctio, ut uno superato vel occiso & reliqua ex sese concidant & putrefiant absque ulla vi manuali adhibita. Debicorporib. notum est, quod uno mortuo & alter tabescat: quemadmodum puerum 4. annorum aetatis in Italia vidimus bicorporem, qui fratris sibi adhaerentis caput intra suum corpus abscondebat, caetera propendebant umbilicotenus, in quo colligati seu connati erant: Quod si ille, qui propendebat, & quia longè minor, gestabatur ab alio, duriùs circa manus aut pedes tangeretur, hinc major dolorem sensit, imò & famem, si minor exinanitus cibo foret: Atque haec est naturae combinatio & sympathia, quâ membra & partes unius corporis vel cum alio connati afficiuntur, & in se invicem commoventur; Exquib. si unum sit sanum & illaesum non tamen inde reliqua necessariò sana aut illaesa manent, si verò laesum graviter, & reliqua compatiuntur, eodemque malo pereunt: Sic si vicinus multum lucri faciat, inde nihil commodi ad vicinum pervenit, at si incendium patiatur plurimum mali: Nam tua res agitur paries cùm proximus ardet: Ex unius itaque horum quatuor fratrum interitu, quod & aliitres moriantur non est à veritate absonum, cùm id variis modis contingere possit, vel quia uno partu & patre ac matre editi eosdem vitae terminos, ut initia, experti sint, ut quibusdam contigisse legimus, fortè ex astrorum inclinatione, vel quia non solùm animis, sed & corporis artub.","prev":{"citation":"Atalanta fugiens 85","label":"EPIGRAMMA XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/85"},"next":{"citation":"Atalanta fugiens 86.5","label":"EPIGRAMMA XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.5"},"credit":{"text":"Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens","quality":"ocr"}}