{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 28","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/28.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Animalia & vegetabilia ex partibus heterogeneis & organicis constant, ideoque morti obnoxia sunt; Elementa verò ipsa, quia ad simplicitatem magis tendunt, licet non secundum partes, tamen secundum totum, permanent. His adfinia sunt ex Elementis composita puris, multiplici mixtione interveniente, qualia sunt inter metalla, perfectiora dicta. In his fortior compositio, & per minima mixtio effecit vinculum Elementorum gravium & levium arctissimum, quod vix solubile sit humanis viribus aut temporum injuriis. Puritas verò in auro praevalet magis, quàm in reliquis metallis, quia hoc magis calore coctum, coctione purgatum, purgatione consolidatum, & totum aurum merum factum est. In lacte tres sunt substantiae separabiles, quae à se invicem differunt colore & consistentia, serosa, butyrosa & caseosa: sic in vino, sanguine & aliis liquoribus videre licet. At in auro quamvis sint binae essentiae à natura conjunctae, tamen utriusque eadem est denominatio, puritas & homogeneitas, eadem radix, basis & origo, nempe Mercurialis; quae una est ex causis, cur nulla separatio fiat in auro partium, sive igne, sive aqua torqueatur. Splendor ab aquea & clara substantia terrę homogeneae incorporata provenit, qui ideo major est in auro quàm in caeteris metallis, quia aqua lavit in hoc magis suam terram, eamque penetravit & sibi univit. Proprium enim aquae est splendere, ut ignis fulgere & rutilare: Utrumque in auro conspicitur. Dum enim splendet, rutilat & fulget, instar stellarum in nocte mican tium: Utque splendor Soli coelesti proprius est, indeque communicatur Lunae & caeteris coeli facibus, sic & terrestri, hoc est, auro; quod cum aqua & igne, nec non aëre & terra proportionaliter temperatum sit, hin splendidum fulgorem noctu diuque oculos humano perstrinii. perstringentem de se projicit. Quod praeter ipsam experientiam testatur Hermes cap. 7. tractatuum 7. Ideò, inquit, Philosophi ipsum praetulerunt & magnificarunt, dicentes, Aurum hic haberi in corporibus sicut Sol in stellis sub lumine est splendidior. Et Geberin Summalib. 2. cap. 5.","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 27","label":"DE CIRCULO PHYSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/27"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 29","label":"DE CIRCULO PHYSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/29"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}