{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 31","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/31.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Adhaec, quod amplius est, eadem ex imperfectis perfecta fieri gradatim & usque ad acmen provehi, ad quam cum pervenerint, accedente calore immodico, absumi, comburi & imminui; atque sic aetates suas diversas, infantiam; adolescentiam, maturam & senilem experiri. Quae, si ita sunt; quemadmodum dictus Vir Reverendus (à Chymicis aliàs prorsus abhorrens, ne quid in illorum gratiam retulisse existimetur) multis argumentis & experimentis demonstrat (quae suo videantur apud ipsum loco) taceant alii, qui hanc in metallis potentiam negant, exibilant & explodunt, utpote ingrati erga benignam matrem, Naturam DEI opificis ministram ejusque scrutatores iniquissimi rerum censores; quibus & hoc obiter enodandum relinquo, si metalla in se invicem non sint natura vel arte mutabilia, ut causam exponant; jam partim dictorum octo notabilium, & partim dicendorum, Cur metalla omnia perfecta & imperfecta in argentum vivum currens reduci queant; quod adeò vulgatum est, ut dubitationem nullam admittat; Cur ferrum in chalybem, & utrum. 10. que in cuprum transeat, non solùm per aquas, naturales in fodinis Zepusiensibus, Gossariensibus (ut oculatus testis adfirmare possum) & aliis, sed etiam artificiales vitrioli communis solutivas; Ubi, ne quis ex vitriolo, cupri atomos seu semina in ferro corroso congregante, id accidere opinetur, ut Gulbertus & alii cavillantur, notandum, quod hoc & à natura & arte refutetur hoc modo: Anatura, ut ante dictus Erkerus obseruavit; quia in Cuticensibus fodinis, ferrei clavi lignis infixi, ibique per aliquot annos retenti, in merum & verum cuprum, integrâ suâ substantiâ transmutati sint.","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 30","label":"DE CIRCULO PHYSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/30"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 32","label":"DE CIRCULO PHYSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/32"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}