{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 36","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/36.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Ut autem omni creaturae, praesertim rationali seu homini, hoc in votis maximè est, ut cum sit, bene sit, nec unquam esse desinat, ita videntes aurum verè unicum in rebus humanis incorruptibile existere, aut longissimae durationi, quae proximè ad aeternitatem accedit, aptissimum, hoc elegerunt unà cum vulgo consentientes in subjecto, licet fine diverso. Aurum itaque ut pulcherrimum visu, tenuissimum dilatatu, ponderosissimum tactu, rarissimum inventu, saluberrimum usu judicatum, cum aeternitatis haud obscuras in se ostendat propietates, prae aliis, sapientibus arrisit, ut esset corruptibilium norma, terrestrium thesaurus & elementorum compendium. Existimârunt insuper aeternum illum Universi Creatorem (qui ex elementorum sinu & capsula omnia corporea sublunaria eduxit) cum individua hominum per se, ut jam vivunt, aeterna non crearit, sed per sobolem subsequentem eorum corruptioni & elementali dissulutioni consuluerit & subvenerit, voluisse aliquod symbolum & tecmyrion aeternitatis post hanc vitam futurae, cum corpus & anima eodem vinculo societatis quasi postliminio compulabuntur, nobis ob oculos proponere, unde tanquam ex aperto libro ea, QVAE JAM","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 35","label":"DE CIRCULO PHYSICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/35"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 36-2","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/36-2"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}