{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 40","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/40.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":") combustum, ejusque pulverem aquae inspersum populo Israëlitico propinatum fuisse, quod non absque miraculoso artificio sive divino sive chymico factum suspicamur, aliisque magis enodandum relinquimus. Causas verò hujus in auro perpetuitatis, quamvis ex ante dictis quilibet subintelligere queat, tamen hîc eas uberiores indigetabimus. Triplex omnino aurei nodi filum est, quo ille connectitur; Primum, Elementorum, terrae, aquae, aëris & ignis illa proportione & mixtionis subtilitate mira complexio & per minimos atomos mutua colligatio, ut terra absque aëre & aqua absque igne, licet inimico aliàs infestissimo, manere non possit, utque ignis aër, aërem aquam, aqua terram, quasi cathenatim conjungat in rarefaciendo, & econtra terra aquam, aqua aërem, aër ignem copulet in condensando, ut fiat unum compositum, constans, perpetuum, licet Elementatum. Dum enim ignis externus stimulat aquam Mercurialem, ut subvolet in auras, quemadmodum in vulgari Mercurio, metallis imperfectis, aliisque liquorosis substantiis contingit, detinetur à terra homogenea, cui ea aqua incorporata est, & per aëris intercessionem commendatur igni interno, ne ille admittat separationem aqueae substantiae à reliquo composito. Nam similia similibus conservantur & contraria contrariis tolluntur, ut habent Medicorum axiomata. Cum verò consuetudo fiat altera natura, & quae consueta sunt, facilè tolerantur, insueta minus, ut patet in Aethiopibus, qui Solis ardore inde à pueris exusti, nostrae aestatis intensum calorem quemcunque facilimè ferunt, qui fortè Germanis minus assuetis molestissimus sit, hinc aqua frigore continuo densata transit in cristallum vel terream substantiam pellucidam, & vice versa Mercurialis aqua calore diutino exercita, absque evaporatione, calori assuescit & fit calida, permanente qualitate. Tigris tandem disciplinam agnoscit, & leones & ursi domantur tempore. Quidni Elementa quoque à contrario suo emolliantur, superentur & vincantur, dummodo violentia subitanea operationi absit?","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 59","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/59"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 41","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/41"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}