{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 46","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/46.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"ibstantiae fixavit albam, atque hinc fecit eam aequatam & auream, inde in auro facto à natura neutrum illorum fuit prius & posterius, sed unum ad alterum relativè respicit. Cum verò hae duae substantiae sint unitae & colligatae mutuò, hoc earum vinculum quod in essentia non differt à colligandis, est tertium in hac trina unione. Haec intellectui dicta nisi sufficiunt; Ensensui oculorum eadem manifestemus. In Amausis seu vitris rubeo vel alio colore tinctis tres sunt substantiae in unitate inseparabiles; primò cristallinum vitrum, secundò color rubeus vitrificatus; quae duo dum confunduntur, tertium intervenit, quo uniuntur. Videmus enim in ejusmodi vitro rubeo, quo decoratur aurum ab aurifabris, tria distincta, colorem tingentem, substantiam tinctam & sustinentem, & substantiam, per quam pellucet & apparet, quae si unum dixeris, non falleris. Quod tingit enim tinctum est, & quod sustinet, sustinetur, eaque singula pellucent. Idem alii per laternam ex cornu transparentem declarant, in qua id, quod sustinet lumen, unum est; ipsum lumen, quod sustinetur alterum; tertium, cornu, per quod lumen transmittitur: sed hae tres substantiae cum non sint unitae, crasso modo saltem rem exprimunt, ut eò melius intelligatur: In auro omnia sunt unum, atque illud unum tripliciter consideratur vel ut substantia terrea, quae in fundo manet, & tanquam ossa in homine, alia sustinet; vel ut substantia ALEX aquea & aërea, quae suâ naturâ in altum subvolat, sed à terrea detinetur, ne possit, estque veluti caro & humores in homine; vel ut substantia ignea, quę rubea est propriè & caeteris duabus profundissime unita, eas permeans & maturans, estque velut spiritus vitalis & animalis, calidumque nativum in humano corpore.","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 45","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/45"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 47","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/47"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}