{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 52","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/52.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Quod verò non cognitis contradixerit, an ideò, quod docti viri est, fecerit, judicent alii. Multasunt & esse possunt, quae nec Erastus, nec tu, nec ego, esse fortè credimus, at nostra incredulitate non expugnatur, ut esse desinant. Sed audiamus Erasti sequacium rationes: Metallorum, inquiunt, praesertim auri & argenti tincturae à natura nostra maximè alienae sunt, quia venenatam qualitatem, naturae nostrae inimicam continent; mordent enim & arrodunt. Illa autem, quae corpus nostrum nutriunt, calidum nativum fovent, humidum radicale conservant, naturae nostrae similima totâ substantiâ, potentiâ saltem esse debent, ut in substantiam nostri corporis transmutari commodè possint. Similiae enim similibus aluntur & conservantur: Calida enim calidum in conservatione, in curatione autem contrarium postulat. Nam ex quibus constamus, ex iis quoque propter similitudinem, quae debet esse materiae, sustentamur. Debent igitur esse calida & humida proportionata, quod in his consistat vita: non enim quodvis cuivis, sed determinatè est amicum, aliàs ex quolibet fieret quodlibet, quod omni Philosophiae rationali contrarium. Quis nescit, aliis partes nervosas, aliis carnosas, aliis cutaneas ali & conservari? Metalla vero, quia à natura nostra dissita sunt, tum quod elementis proxima & paucissimis, ut optimè probat Erastus, conflata mistionibus, Corpus autem nostrum ex maximè mistis, tum quod sicca duraque sint, adeò ut corpori nostro neque nutritione, neque conservatione, neque restauratione congrua esse „ possint. Imò cum nec humectari, emollirique ulla ratione aut arte, aut medio naturae nostrae non inimico possint, quomodo, quaeso, naturae congrua & non inimica erunt?","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 51","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/51"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 53","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/53"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}