{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De circulo physico quadrato 57-2","citation":"Michael Maier, De circulo physico quadrato 57-2","ref":"57-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/57-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/57-2.md","author":{"name":"Michael Maier","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier"},"work":{"title":"De circulo physico quadrato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"De metallis imperfectis quibusdam haec fortè dici queant, at neutiquam de perfectis, quae sunt ideo perfecta dicta, quia ab his fumis & substantiis corrodentibus per naturam sint expurgata, per artem quoque segregata, quae ideo incorruptibilia habentur, quia nihil faecum corrumpentium talium in se habeant. Idem itaque dicunt illi bis pueri, cum aurum perfectissimum metallum hac labe imperfectionis polluunt, tanquam demonstrandum sibi sumerent triangulum absque tribus angulis, aut circulum perfectum non rotundum. Eant igitur nugatores ad Utopienses malè feriatos, ibique suam caninam exerceant facundiam, quamdiu velint. De experientia & authoritate alibi satis dictum est, tum à nobis, tum ab aliis. Quocirca ad rationes descendemus magis conspicuas. CAP. IX. Qua ratione Aurumadeò ventriculo indigestibile, Cordi, spirituum vitalium officinae succurrat, tactu & actu frigidum, eidem calorem suppeditet, & virtutem medicinalem instillet, contra adversantium opiniones. QUAMPLURIMI ex vulgo hanc nostram de auro disquisitionem videntes, eam prorsus inutilem arbitra buntur, tanquam nemo haec ignorarit, antequam Theognis nasceretur, putantes, si modò auri copiam H habeant habeant, se optimè ejus vires in emendo, pomposè se ostentando aut luxuriando, reipsa demonstraturos: Quibus, nescio an plus sit ingenii vel prudentiae, quàm mulis, qui herbas & avenam optimè noverunt ad suos usus communes transferre depascendo, at quae utilitas illarum in medicina vel hominum operibus aliis existat, planè ignorant.","prev":{"citation":"De circulo physico quadrato 56","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/56"},"next":{"citation":"De circulo physico quadrato 58","label":"NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/58"},"credit":{"text":"Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato","quality":"ocr"}}