{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 114","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/114.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"in θα post totidem in ob reuertitur. Complectitur vnius trigoni reuolutio annos propemodum 200. quibus peractis eaedem magnae coniunctiones in proxime sequentem trigonum transeunt. Quos habet hic Circulus vsus in Astronomia? I. Vsus. Sicut Aequinoctialis, primi motus, ita Zodias cus vel Ecliptica secundorum mobilium mensum est: ipsa enim omnia in motibus suis hunc circulum eiusque polos obseruant. Sol enim sub Ecliptica perpetuo incedit, ab ne minimum digrediens. Caeteri planetae ab Ecliptica vltra suos definitos limites non expaciantur, nec tamen extra Zodiacum euagantur. Stellae fixae autem vbiubi toto caelo sint, distantias suas ab Ecliptica, quas olim habuerunt, strictissimè etiam hodie tuentur. Hinc Zodiacus siue Ecliptica omnium circulos rum praestantißimus est. II. In hoc circulo numeramus longitudines, & ab eodem latitudines stellarum tam fixarum quam erraticarum, vel etiam cuiuscunque puncti caliQuid est longitudo stellae? Est arcus Eclipticae, inter locum verum Aequinos ctij verni, & circulum latitudinis stellae interceptus Quid sunt circuli latitudinum: Sunt circuli magni mobiles, per polos Eclipticae. & datam stellam ducti.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 113","label":"ECLIPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/113"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 115","label":"ECLIPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/115"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}