{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 117","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/117.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Hoc modo Stellae, quae sub ecliptica sunt, maxime vero Sol, qui sub ea perpetuo decurrit, in signis sunt. 2. Quoniam Zodiacus, latitudinem habet, in signo esse dicuntur stellae, quae extra eclipticam quidem, attamen sub Zodiaco sunt. Hic modus planetis caeteris, extra eclipticam, vt plurimum vagantibus, competit. Coelum intelligimus diuidi sex circulis magnis, transeuntibus per principia δωδεκατης μορίων, & per polos eclipticae. His totum coelum, vel potius totus mundus in 12. partes secatur, quae generali nomine Signa dicuntur. Hinc ad signa referuntur omnes stellae, tam fixae quam repentinae, quae extra Zodiacum sub aliqua parum partium sunt. IIII. In hoc circulo notantur gradus signorum, cum quibus stellae tam in recta quam obliqua sphaera oriuntur & occidunt. Ad hunc enim circulum, quandoquidem primas tenet, non ad Aequinoctialem, omnes, vel certe plaeraeque apparentiae referuntur. AEquinoctialis autem tempora ortuum & occasuum metitur. Obliquitas Eclipticae est causa inaequilitatu dierum tam naturalium in vtraque sphaera, quam artificialium in obliqua. Cum enim ipsa inaequaliter, quia super alienos polos, moueatur?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 116","label":"ECLIPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/116"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 18-2","label":"ECLIPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18-2"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}