{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 119","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/119.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"3. 4. DVO COLVRI. Quid sunt Coluris IN genere Coluri sunt omnes circuli sphaerae maximi mobiles, per polos sphaerae ducti. Et hi ijdem sunt, quos appellamus Circulos declinationum. Κόλουροι ἡ κόλος νεὶ κόλοβος mancus, murilus, & δυρα cauda, quod partes aliquas, velut cauda mutilati non conspectas habent. Cum enim caeteri circuli mobiles in conuersione sphaerae, omnes partes (successiue tamen) visui offerant, si moda aliquantula eorum pars supra horizontem emineat: Hi mutili sunt, partes aliquas velut caudas habent prope polos, aut semper sub horizonte latentes, aut semper supra eundem apparentes. Quot Coluri ad constitutionem sphaerae materialis requiruntur? Etsi per singula bina aequatoris puncta opposita, el, vt infinitum vitetur, saltem per singulos binos eius gradus oppositos vnus Colurus ductus intelligatur (vnde ab Astronomis numerantur 180. Coluri quot scilicet vna medietas aequatoris gradus habet Duo tamen tantum in sphaera fabricantur, quorum alter est Colurus Aequinoctiorum, alter Colurus Solstitiorum. Quid est Colurus Aequinos ctiorum? Est circulus sphaerae maximus mobilis, per polos Vel. sphaerae, & puncta aequinoctialia ductus. Est circulus sphaerae mobilis, ad aequatorem in punctis aequinoctialibus erectus. Circulus Sphaerae) Genus & subiectum est, in supra. Mobilis) Secernit haec differentia Coluros & Meridianum atque horizontem rectum, circulosque horarum, qui bus omnibus Coluri solent in vna mundi","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 18-2","label":"ECLIPTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 120","label":"3. 4. DVO COLVRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/120"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}