{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 17","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/17.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Octrina haec est Isagoge Astronomiae, qua totius huius scientiae summa Tyronibus ob oculos ponitur. Ea enim dum multiplices & vberrimos vsus instrumentorum istorum, quae SPHAERAM MATERIALEM, & THEORIAS PLANETARVM vocamus, explicat (hic enim principalis eius scopus est) simul etiam docet mundi constitutionem, partiumque eius distributionem, & omnium apparentiarum motuum coelestium rationes: Vt non modo mirandum hoc mundi opificium contemplari, verùm etiam bis fundamentis perceptis, ad Artificum, Ptolemaei & Copernici, aliorumque lectionem, cum fructu accedere, & inde ad quoduis tempus omnem coeli faciem ex tabulis inquirere poßimus. Quid est Astronomia? Est scientia, quae motus corporum coelestium crutatur & explicat. Quot sunt partes Astronomiae? Duae, Prior appellatur doctrina sphaerica, quia sphaera materiali, velut imagine primi mobilis, phaenomena & rationes primi motus considerat explicat. Altera Theorica planetarum dicitur, quòd in Theoriß planetarum, velut imaginibus secundorum mobilium apparentias, conuersiones, anomalias etesecundi motus scrutatur, & numerat. Quem vocas motum Primum Motum primi mobilis, seu vltimi & extremi coeli, qui stellarum omnium orbes secum circuma agens, simplicißimo motu ab ortu in occasum fertur, & 24. horis restituitur.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 16","label":"AXIS CIRCVLI IN SPHAERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/16"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 18","label":"AXIS CIRCVLI IN SPHAERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}