{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 175","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/175.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"In schemate praecedente est linea AV. Apogaeum verum v Sunt Apogaeum & perigaeum medium seu aequale, quae designat recta ex puncto seu centro ęqualitatis. Ab isto apogaeo aequali dependet aequautas motus periodici. Sunt autem apogaeum & perigaeum verum & medium, vaga puncta, vacantur enim vltra citraque punctum concauitatis. Inschemate praecedente est linea CM. Vagantur autem M & V, vltra citraque punctum P. Inuento per eccentricum circulum vero loco centri epycicli in Zodiaco: per epicyclum deinde Verus planetae locus datur. Hinc in epicyclo numeramus Argumentum medium & aequatum, ex quo postmodum aequatio argumenti seu prosthaphaeresis epicycli inuenitur, vt verus planetae locus habeatur. Quid ergo est argumentum Argumentum appellatur arcus is, qui vltimam aequationem, adeoque verum planetae locum prodit. Hic in theoria Solis numeratur ab apogaeo eccentrici ad locum Solis, in caeteris autem planetis, qui praeter eccentricum habent epicyclum, numeratur ab apogaeo epicycli ad planetam. Quottuplex est Argumentum in epicyclo? Duplex. Medium seu aequale, cuius initium dependet ab apogaeo medio, & verum seu aequas tum, quod à vero apogaeo numeratur vsque ad planetam. VI. Epicyclus in tribus superioribus planeta etiam in Venere & Mercurio, declinans plano quo à plano eccentrici, ostendit alteram latitudinis inaequalitatem, quae sese eius causa immiscet.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 174","label":"RENTES APOGAEA E","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/174"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 176","label":"AEQVANS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/176"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}