{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 212","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/212.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"In quibus differunt ascensiones & descensiones Astronomicae, ab ortu & occasu Poëtico His potißimum modis. 1. Obiecto. Astronomus enim ascensiones & descensiones partium eclipticae, circuli in vltimo coelo, numerat, easque ad aequinocti alem examinat. Poeta vero ad stellas octauo orbi inhaerentes respicit, eorumque ortus ad eclipticam comparatos, non ad horizontem tantummodo, sed potißimum etiam ad Solem refert. 2. Phrasi. Astronomus vt plurimum vocabus lis Ascensionum & Descensionum vtitur: Poeta autem vocabulis Ortus & Occasus. 3. Ακριβεία seu exquisita computatione. Astronomus singula scrupula numerat, Poeta autem in graduum computatione subsistit, & vt plurimum aliquot gradus nihili facit. 4. Fine. Ascensiones Astronomicae inquiruntur, vt per eas caetera phaenomena coeli computentur. Sed poetici ortus ad certa tempora anni describenda inseruiunt. 5. Hinc Astronomicae ascensiones poeticis ortibus physi priores sunt, fiuntque illorum regula & norma, adeo vt sine earum cognitione istae non inQuot notescant. Quot sunt species huius ortus & occasus? Tres vulgo constituuntur species. Ortus & occasus Cosmicus, Acronychus, & Heliacus. Ortus hi & occasus triplices sumuntur aliquando in lata seu generali, aliquando in propria seu speciali significatione. Quid est ortus & occasus Cosmicus? Generaliter Cosmicè oriuntur omnes stellae quę ab ortu Solis vsque ad eius occasum, hoc est, de die supra horizontem emergunt. Sic in genere cosmicèoccidunt omnes stellę quę eo tempore, quo Sol supra horizontem est, hoc est, descendunt. Sed qui in de die, sub horizontem specie seu proprie dicitur","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 211","label":"SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/211"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 213","label":"COSMIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/213"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}