{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 218","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/218.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Hae sunt stellae fixae omnes, & tres planetae superiores, D, z, & item duo inferiores P & qua quando cursu tardi vel retrogradi sunt. Sed ortus heliacos vespertinos, & occasus matutinos obeunt stellae sole velociores. Istae sunt, Q& οῦ quando cursu veloces sunt, & Luna. Hae enim stellae accedentes ad Solem radijs eius immiscentur, & ab eo recedentes vesperi ex radijs eius se euoluunt. Quanti sunt termini distantiae Solis à stellis, quibus ipsae heliace vel oriuntur, vel occidunt? Propter magnitudines & claritates stellarum, termini distantiae solis ab eis inaequales sunt. Artis fices igitur inuenerunt terminos apparitionis & occultationis in B graduum 5, in q & z gr. 10. in B gr. 11. in D gr. 11, in stellis fixis primae magnitudinis, gr. 12, secundae 13, tertiae 14. quartae 15, quintae 16, sextae 17, & in minutißimis 18. Sol autem sub horizontem 19. gradibus submotus initium facit crepusculi matutini, vel finit crepusculum vespertinum, tum enim demum de radijs eius nihil supra horizontem conspicitur. Luna certum terminum non habet, sed interdum eodem die, interdum altero, vel tertio, vel tandem etiam quarto post nouilunium apparet, prout diuersitas motus eius tulerit. Vbi numerantur isti gradus terminorum apparitionis & occultationis stellarum?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 217","label":"COSMIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/217"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 219","label":"ZENITH","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/219"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}