{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 227","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/227.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"quid sunt Additamenta aequalia seu medias Sunt portiones aequatoris aequales motui solis medio siue aequali. Proba Additamenta vera esse inter se inaequilia? I. Ratio à motu Solis sub ecliptica desumitur. Cum enim orbis Solis sit eccentricus, sit vt aequalibus temporibus conficiat arcus eclipticae inaequales. Vt, tempore Ptolemaei Sol in quadrante verno moratus est diebus 94. horis 12. in quadrante aestiuo autem diebus 92. horis 12. Nostro seculo, sicut calculus tabularum Prutenicarum docet, versatur in quadrante verno diebus 91. horis 20. scr. 58. & in aestiuo diebus 93. horis 10. scr. 52. tempore scilicet apparenti. Sic Sol interdum diurno motu progre ditur scr. 61. sec. 43. interdum scr. 56. sec. 46. quibus certe omnino necesse est inaequales aequatoris ascensiones siue additamenta correspondere. Porro hanc ipsam motus solis ano maliam variat multis modis apogaei solis progressio, eaque inaequalis; item eccentricitatis mutatio; Nec non etiam aequinoctiorum inęqualis anticipatio, illae enim transferunt & mutant prosthaphaereses, haec autem principium motus eius vagum facit. Quare additamenta à motu solis vero profecta diuersis temporibus diuersa inueniuntur. 2. Ratio à Zodiaci obliquitate dependet. Ea enim efficit, vt eclipticae partes aequales habeant ascensiones inaequales, sicut prima huius libri parte demonstratum est. Sed & huic, propter eclipticae mutabilem obliquitatem, inaequalitas quaedam inest. Istis modis additamenta apparentia variantur in sphaera recta vel meridiano, alioue recto circulo. 3. His accedit in sphaera obliqua Horizontis obliquitas, haec etiam pro situ sphaerae multipliciter variatur. Quotuplices ergo sunt dies naturales, si has additamentorum affectiones perpendamus? Sunt itidem duplices, Inaequales seu apparentes vel veri, & aequales seu medij aut mediocres. Quid sunt dies naturales inaequales seu veri?","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 226","label":"TERTIA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/226"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 228","label":"TERTIA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/228"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}