{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 230","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/230.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Etsi, vnius diei differentia ad alterum permodica, & vix digna sit, quae notetur, exemplo tamen priori manifestum est, plurium dierum collectas diff rentias diuersitatem parere nequaquam negligendam. Quae igitur à Solis motu in eccentrico dependet, qua apparentes maximi dies à minimis differunt, est in eccentricitate Solis maxima 9. gr. 33. scr. 36. sec id est, 38. scr. 14. sec. 24. tert. vnius horae. sed in minima accentricitate 7. gr. 22. scr. 44. sec. hoc est, 29. scr. 30. sec. 56. te. horae. Vtrique autem tam minimi quam maximi dies differunt à medijs illic quidem 4. gr. 46. scr. 48. sec. hîc autem 3. gr. 41. ser. 22. sec. etenim tot partes deficiunt in semicirculo, in quo est apogeum, à motu medio secundum prosthaphaeresin maximam duplicatam, & in altero semicirculo tot abundant. Initium & finis huius anomaliae incidunt nostro hoc seculo intra 8. & 9. gr. arietis & librae, nimirum vtrinque quadrante ante & post apogeum, quod hodie est intra 8. & 9. gr. Cancri. AEquinoctiorum praecessio, cuius anomalis prosthaphaeresin habet 1. gr. 11. scr. 22. sec. 30. tert. facit medios dies distare à minimis vel maximis 2. gr. 22. scr. 45. sec. ipsos autem à sese 4. gr. 45. scr. 30. sec. hoc est, scr. 19. sec. 2. vnius horae. Sed Zodiaci obliquitas efficit maximam ascens sionum rectarum aequatoris & eclipticae partium differentiam, in obliquitate quidem eclipticae maxima 2. temp. 33. scr. 30. sec. sed in obliquitate minima 2. gr. 28. scr. 15. sec. Termini vero harum differentiarum consistunt circa 16. gr. V & in item circa 14. Q. & 15, sicut ex tabella, supra ag. pag. 195. & ex tabulis Asc. Rectarum in tabulis Directionum Rheinholdi cernere licet. Cum autem ista differentia alibi addenda, alibi auferenda sit: fit vt dies apparentes à medijs differant in obliquitate quidem Zodiaci maxima 5. gr. 7. scr. in minima autem 4. gr. 56. scr. 30.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 229","label":"TERTIA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/229"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 231","label":"TERTIA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}