{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 232","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/232.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Etenim ad computandos motus corporum coelestium dies naturales aequales velut mensum adhibentur, cum igitur tabulae motuum non ad veros seu apparentes dies iustificentur (mensuram enim sibi semper aequalem esse conuenit) calculus certe locum stellae, praesertim Lunae, non prius certum monstrabit, quam tempus apparens ad aequas le reducatur. Vbi Astronomi sumunt initiun dierum naturalium? Astronomis placuit non ab horizonte, sed à meridiano circulo siue à meridie vel media nocte diem naturalem inchoare. Meridianus enim vbique locorum se sicut horizon rectus habet. Horizon autem in qualibet obliquitate variatur. Quin in quibusdam terrae locis, qualia sunt intra polares, impoßibile est initium dierum ab horizonte sumi, cum illic Sol ad eum non semper delabatur, sed vel supra vel infra eundem multis diebus rotetur. Modus reducendi Dies apparentes ad aequales, & econtrà, cum prolixior magis, pluraque data, qualia sunt verus & medius motus solis compositus tam ad finem temporis dati, quam ad principium vel epocham eius, postulentur, quàm Epitomes breuitas fert: Tyrones huius scientiae, postquam his pręceptis fuerint informati, ad Tabularum Prutenicarum praeceptum primum remitti possunt.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 231","label":"TERTIA PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/231"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 233","label":"PORISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/233"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}