{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 240","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/240.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"In sphaera obliqua (qua artificiales dies sunt partes naturalium) per totam medietatem ecliptieae descendentem sol efficit dies posteros breuiores antecedentibus, noctes autem longiores, Vice versa in medietate ascendente posteri dies augentur, noctes vero minuuntur. Proba. 1. Paralleli dierum naturalium quò sunt remotiores à tropico a, cuius segmentum supra horzontem est omnium maximum: eò magis detrahum segmentis supra horizontem apparentibus, & infra latentibus apponunt, vsque ad tropicum acuius minima pars supereminet. Centra enim circulorum borealium horizonti appropinquant, australium vlterius occultantur. 2. Sole à Tropico & recedente quotidie aliqui gradus rectè orientes ascensionibus diei decedunt, donec in solstitio hyemali nullus amplius supersit recte oriens. Sole existente in locis eclipticae aequaliter ab eodem puncto solstitiali remotis dies diebus & non ctes noctibus sunt aequales. Proba. 1. Propter ęquales eiusmodi graduum declinas tiones versus eandem partem, Sol non in diuersus, sed eodem circulo parallelo circumuoluitur. 2. Ascensiones signorum vtroque loco de die oriExementia ęquales sunt, sicut etiam de nocte. plum. Sole in principio & & nq posito, ęquan dies, ęquantur & noctes, nam illic de die oriuntur τ θῳ –, hic vero τῳ = m. P quarum ascensiones aequales esse, ex eo patet, quod np & – vtrinque sunt communia, reliquorum autem signorum ascensiones pares, per 6. conclusionem ascensionum obliquarum. Idem iudicium de noctibus est. VII. Sole existente in locis eclipticae aequaliter ab eodem puncto aequinoctiali remotis, dies vnius aequas lis est nocti alterius. Proba. 1.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 239","label":"CIALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/239"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 241","label":"CIALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/241"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}