{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 254","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 254","ref":"254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/254.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Quot tempora aequinoctialis metiuntur vnam horam aequalem? Si exacto examini stare videmus, vni horae correspondent 15. tempora & 4. scrup. fermè, siquidem vno die naturali totus aequator cum additas mento, quod integrum fermè tempus continet, conuertitur, cum tamen plures quam 24. horae non sint. Veruntamen quia circulum quemuis diei naturalis metimur communiter 360. temporibus (nisi exactißima, vt supra diximus, ratis aliud postulet fieri) ideo pro vna hora cosueuis mus 15. tempora praecisè assumere. An non etiam alio modo horae inaequales inter se distinguuntur? Recentiorum nonnulli horas inaequales ex ortum dimidij signi seu 15. graduum eclipticae discernunt. Hora ergo inaequalis foret temporis spacium, que vicesima quarta pars, siue 15. gradus eclipticae oriuntur. Quare hoc? Etsi certum sit illas de quibus diximus horas ansiquitus vsitatus fuisse: inconueniens tamen censetur, planetarum dominia in eas distribuere, siquidem rationi consentaneam esse repentinam illam mutationem, qua maiori anni parte diurnorum planetarum horae cum horis nocturnis absque proportione interueniente comutantur, vix quisquam persuadebitur. Vt: In nostro climate diei longissimi vna hora temperalis habet horam vnam cum triente aequinoctialem, noctis vero breuissimae immediate sequentis hora vna continet tantum duas tertias vnius horae aequinoctialis.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 253","label":"DE HORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/253"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 255","label":"DE HORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/255"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}