{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 255","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/255.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Planetae igitur ocrasum solis praecedentis, sicut omnium diurnorum planetarum, regimen duplum est, ad tempus planeoccasum solis sequentis, caeterorumque noctur. norum. Sic: In eo climate vbi dies est horarum 20. diurna hora quintupla est ad horam nocturnam. Verum inaequalibus partium eclipticae ascensionibus fieri posse existimatur, vt cuilibet diei duodecim suae horae maneant, certa tamen proportione um inaequalitas moderetur. Veruntamen & hoc non praetereundum puto: Planetarum dominia seu decreta iuxta horarum discrimina, tanquam rem valde ociosam, omnes periti Astrologi aspernantur, nec quisquam eorum est, qui obseruet. ANNIS. Cum Annuae reuolutionis plurima hactenus facta sta fuerit mentio, ea vero ex plurium dierum naturalium collectione constet: ipsam methodi rationem postulare facile animaduertimus, vt de Annuis periodis hîc dicamus. Quotuplex est Annu Duplex. Astronomicus & Politicus. Quid est Annus Astronomis Est temporis spacium, quo Sol vel ad idem eclipticae punctum, vel ad eandem stellarum fixarum reuoluitur. uotuplex est annus Astronomicus? Duplex. Vertens & Sydereus. quid est Annus Vertens Annus Tropicus seu Vertens, est temporis spacium, quo Sol sub Ecliptica ab eodem ad idem punctum reuertitur.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 254","label":"DE HORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/254"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 256","label":"DE HORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/256"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}