{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 287","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/287.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Quantum autem FG parallelus remotus est ab aequatore in boream versus polum B, tantundem IK parallelus remotus intelligitur in austrum versus polum D. Ergo qui in E degunt, Perioecos habent habitantes in G, sunt enim in eodem parallelo, eodemque meridiano, sed in medietatibus eius diuersis (Medietates meridiani in hoc negocio discernimus per lineam axis BED siue à polo B ad polum D) Sed degentes in F & I Antoeci sunt, quemadmodum etiam qui sunt in G . Sic in I & K itidem Perioeci sunt. At ij, qui n F, Antipodes habent eos, qui in K sunt. Ita in I & Gantipodes etiam sunt. Sunt ne etiam in Terra Antipodes, Antoeci & Perioeci? Etsi multi magni Viri nullo modo credendum putauerint, quod possint in terra inueniri antipodes, qui vestigia sua nostris obuertant, capitaque à nostris auertant: Non enim possibile opinantur. vt sint homines quorum vestigia sint superiora capitibus, vt ue arbores crescant deorsum, pluuiae, niues cadant sursum, agri, hovti, maria, vrbes sint pensiles &c. Ij tamen non considerant, quod coelum vbique sit sursum, neque, quod Terrae locus sit is, ad quem omnia grauia vndecunque decidunt, & à quo leuia circumcirca eleuantur, velut radij in rota. Nec etiam animaduertunt, quae sagacitas humara quouis tempore experta sit. Equidem Ptolemaeus in Geographia longitudinem terrae suo aeuo cognitam vsque ad semicirculum longitudinis, hoc est, ab Insulis fortunatis vsque ad eorundem, vel certe sub eodem meridiano positorum, perioecos extendit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 286","label":"E PERIOECIS, ANTOECIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/286"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 288","label":"E PERIOECIS, ANTOECIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/288"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}