{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae 304","citation":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae 304","ref":"304","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/304","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/304.md","author":{"name":"Michael Mästlin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin"},"work":{"title":"Epitome astronomiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Eiusmodi duo sunt in eccentrico. In Sole determinatur per rectam ex centro mundi ad angulos rectos ipsi lineae apogaei erectam, qualis est in schemate AHK. Demonstrationem, quia prolixior est, omittendam censemus. Eo autem loco inuenitur angulus AHB, siue arcus IK ęquatio in maxima quidem eccentricitate Solis 2. gr. 23. scr. 24. sec. sed in minima 1. gr. 55. scr. 41. sec. II. Longitudo media appellatur punctum et centrici, in quo Sol vel alius planeta mediam habet distantiam a mundi centro inter minimam & maximam. Longitudo enim generaliter vsurpatur pro distantia à terrra, vt Longitudo longior pro maxima distantia, quae accidit in apogaeo versante planeta. Longitudo propior, pro minima distantia in perigaeo. Sic longitudo media, pro ea quae tantundem superat minimam, quantum à maxima superatur, hoc est, quae aequalis est semidiametro eccentrici. IIII. Quid de motu Solis secundum latitudinem habes dicere? Eccentrici Solis planum ab eclipticae plano, vt supra dictum, nunquam digreditur, sed sub ea Solem perpetuo incedere facit, adeo vt ecliptica Viae solaris nomen acceperit. Idcirco Sol omnis motus secundum latitudinem expers est, quin potius ad eius viam, tanquam ad metam immotam reliquorum planetarum & stellarum omnium latitudines seu exorbitationes ab ecliptica examinantur.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae 303-2","label":"IVINOMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/303-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/303-2"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae 305","label":"THEORIA LVNAE. S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/305"},"credit":{"text":"Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae","quality":"ocr"}}